1. post hæc egressus ab Athenis venit Corinthum

2. et inveniens quendam Judæum nomine Aquilam Ponticum genere qui nuper venerat ab Italia et Priscillam uxorem ejus eo quod præcepisset Claudius discedere omnes Judæos a Roma accessit ad eos

3. et quia ejusdem erat artis manebat apud eos et operabatur erat autem scenofactoriæ artis

4. []

5. cum venissent autem de Macedonia Silas et Timotheus instabat verbo Paulus testificans Judæis esse Christum Jesum

6. contradicentibus autem eis et blasphemantibus excutiens vestimenta dixit ad eos sanguis vester super caput vestrum mundus ego ex hoc ad gentes vadam

7. et migrans inde intravit in domum cujusdam nomine Titi Justi colentis Deum cujus domus erat coniuncta synagogæ

8. Crispus autem archisynagogus credidit Domino cum omni domo sua et multi Corinthiorum audientes credebant et baptizabantur

9. dixit autem Dominus nocte per visionem Paulo noli timere sed loquere et ne taceas

10. propter quod ego sum tecum et nemo adponetur tibi ut noceat te quoniam populus est mihi multus in hac civitate

11. sedit autem annum et sex menses docens apud eos verbum Dei

12. Gallione autem proconsule Achajæ insurrexerunt uno animo Judæi in Paulum et adduxerunt eum ad tribunal

13. dicentes quia contra legem hic persuadet hominibus colere Deum

14. incipiente autem Paulo aperire os dixit Gallio ad Judæos si quidem esset iniquum aliquid aut facinus pessimum o viri judæi recte vos sustinerem

15. si vero quæstiones sunt de verbo et nominibus et legis vestræ vos ipsi videritis judex ego horum nolo esse

16. et minavit eos a tribunali

17. adprehendentes autem omnes Sosthenen principem synagogæ percutiebant ante tribunal et nihil eorum Gallioni curæ erat

18. Paulus vero cum adhuc sustinuisset dies multos fratribus valefaciens navigavit Syriam et cum eo Priscilla et Aquila qui sibi totonderat in Cencris caput habebat enim votum

19. devenitque Ephesum et illos ibi reliquit ipse vero ingressus synagogam disputavit cum Judæis

20. rogantibus autem eis ut ampliori tempore maneret non consensit

21. sed valefaciens et dicens iterum revertar ad vos Deo volente profectus est ab Epheso

22. et descendens Cæsaream ascendit et salutavit ecclesiam et descendit Antiochiam

23. et facto ibi aliquanto tempore profectus est perambulans ex ordine galaticam regionem et Frygiam confirmans omnes discipulos

24. Judæus autem quidam Apollo nomine Alexandrinus natione vir eloquens devenit Ephesum potens in scripturis

25. hic erat edoctus viam Domini et fervens spiritu loquebatur et docebat diligenter ea quæ sunt Jesu sciens tantum baptisma Johannis

26. hic ergo cœpit fiducialiter agere in synagoga quem cum audissent Priscilla et Aquila adsumpserunt eum et diligentius exposuerunt ei viam Dei

27. cum autem vellet ire Achajam exhortati fratres scripserunt discipulis ut susciperent eum qui cum venisset contulit multum his qui crediderant

28. vehementer enim Judæos revincebat publice ostendens per scripturas esse Christum Jesum





“A mansidão reprime a ira.” São Padre Pio de Pietrelcina