1. cum autem perambulassent Amphipolim et Apolloniam venerunt Thessalonicam ubi erat synagoga Judæorum

2. secundum consuetudinem autem Paulus introivit ad eos et per sabbata tria disserebat eis de scripturis

3. adaperiens et insinuans quia Christum oportuit pati et resurgere a mortuis et quia hic est Christus Jesus quem ego adnuntio vobis

4. et quidam ex eis crediderunt et adiuncti sunt Paulo et Silæ et de colentibus gentilibusque multitudo magna et mulieres nobiles non paucæ

5. zelantes autem Judæi adsumentesque de vulgo viros quosdam malos et turba facta concitaverunt civitatem et adsistentes domui Jasonis quærebant eos producere in populum

6. et cum non invenissent eos trahebant Jasonem et quosdam fratres ad principes civitatis clamantes quoniam hii qui orbem concitant et huc venerunt

7. quos suscepit Jason et hii omnes contra decreta Cæsaris faciunt regem alium dicentes esse Jesum

8. concitaverunt autem plebem et principes civitatis audientes hæc

9. et accepto satis ab Jasone et a ceteris dimiserunt eos

10. fratres vero confestim per noctem dimiserunt Paulum et Silam in Berœam qui cum advenissent in synagogam Judæorum introjerunt

11. hii autem erant nobiliores eorum qui sunt Thessalonicæ qui susceperunt verbum cum omni aviditate cotidie scrutantes scripturas si hæc ita se haberent

12. et multi quidem crediderunt ex eis et gentilium mulierum honestarum et viri non pauci

13. cum autem cognovissent in Thessalonica Judæi quia et Berœæ prædicatum est a Paulo verbum Dei venerunt et illuc commoventes et turbantes multitudinem

14. statimque tunc Paulum dimiserunt fratres ut iret usque ad mare Silas autem et Timotheus remanserunt ibi

15. qui autem deducebant Paulum perduxerunt usque Athenas et accepto mandato ab eo ad Silam et Timotheum ut quam celeriter venirent ad illum profecti sunt

16. Paulus autem cum Athenis eos expectaret incitabatur spiritus ejus in ipso videns idolatriæ deditam civitatem

17. disputabat igitur in synagoga cum Judæis et colentibus et in foro per omnes dies ad eos qui aderant

18. quidam autem epicurei et stoici philosophi disserebant cum eo et quidam dicebant quid vult seminiverbius hic dicere alii vero novorum dæmoniorum videtur adnuntiator esse quia Jesum et resurrectionem adnuntiabat eis

19. et adprehensum eum ad Ariopagum duxerunt dicentes possumus scire quæ est hæc nova quæ a te dicitur doctrina

20. nova enim quædam infers auribus nostris volumus ergo scire quidnam velint hæc esse

21. Athenienses autem omnes et advenæ hospites ad nihil aliud vacabant nisi aut dicere aut audire aliquid novi

22. stans autem Paulus in medio Ariopagi ait viri athenienses per omnia quasi superstitiosiores vos video

23. præteriens enim et videns simulacra vestra inveni et aram in qua scriptum erat ignoto deo quod ergo ignorantes colitis hoc ego adnuntio vobis

24. Deus qui fecit mundum et omnia quæ in eo sunt hic cæli et terræ cum sit Dominus non in manufactis templis inhabitat

25. nec manibus humanis colitur indigens aliquo cum ipse det omnibus vitam et inspirationem et omnia

26. fecitque ex uno omne genus hominum inhabitare super universam faciem terræ definiens statuta tempora et terminos habitationis eorum

27. quærere Deum si forte adtractent eum aut inveniant quamvis non longe sit ab unoquoque nostrum

28. in ipso enim vivimus et movemur et sumus sicut et quidam vestrum pœtarum dixerunt ipsius enim et genus sumus

29. genus ergo cum simus Dei non debemus æstimare auro aut argento aut lapidi sculpturæ artis et cogitationis hominis divinum esse simile

30. et tempora quidem hujus ignorantiæ despiciens Deus nunc adnuntiat hominibus ut omnes ubique pænitentiam agant

31. eo quod statuit diem in qua judicaturus est orbem in æquitate in viro in quo statuit fidem præbens omnibus suscitans eum a mortuis

32. cum audissent autem resurrectionem mortuorum quidam quidem inridebant quidam vero dixerunt audiemus te de hoc iterum

33. sic Paulus exivit de medio eorum

34. quidam vero viri adherentes ei crediderunt in quibus et Dionisius Ariopagita et mulier nomine Damaris et alii cum eis



Livros sugeridos


“Comunguemos com santo temor e com grande amor.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.