1. pervenit autem in Derben et Lystram et ecce discipulus quidam erat ibi nomine Timotheus filius mulieris judææ fidelis patre gentili

2. huic testimonium reddebant qui in Lystris erant et Iconii fratres

3. hunc voluit Paulus secum proficisci et adsumens circumcidit eum propter Judæos qui erant in illis locis sciebant enim omnes quod pater ejus gentilis esset

4. cum autem pertransirent civitates tradebant eis custodire dogmata quæ erant decreta ab apostolis et senioribus qui essent Hierosolymis

5. et ecclesiæ quidem confirmabantur fide et abundabant numero cotidie

6. transeuntes autem Frygiam et Galatiæ regionem vetati sunt a Sancto Spiritu loqui verbum in Asia

7. cum venissent autem in Mysiam temptabant ire Bithyniam et non permisit eos Spiritus Jesu

8. cum autem pertransissent Mysiam descenderunt Troadem

9. et visio per noctem Paulo ostensa est vir macedo quidam erat stans et deprecans eum et dicens transiens in Macedoniam adiuva nos

10. ut autem visum vidit statim quæsivimus proficisci in Macedoniam certi facti quia vocasset nos Deus evangelizare eis

11. navigantes autem a Troade recto cursu venimus Samothraciam et sequenti die Neapolim

12. et inde Philippis quæ est prima partis Macedoniæ civitas colonia eramus autem in hac urbe diebus aliquot conferentes

13. die autem sabbatorum egressi sumus foras portam juxta flumen ubi videbatur oratio esse et sedentes loquebamur mulieribus quæ convenerant

14. et quædam mulier nomine Lydia purpuraria civitatis Thyatirenorum colens Deum audivit cujus Dominus aperuit cor intendere his quæ dicebantur a Paulo

15. cum autem baptizata esset et domus ejus deprecata est dicens si judicastis me fidelem Domino esse introite in domum meam et manete et cœgit nos

16. factum est autem euntibus nobis ad orationem puellam quandam habentem spiritum pythonem obviare nobis quæ quæstum magnum præstabat dominis suis divinando

17. hæc subsecuta Paulum et nos clamabat dicens isti homines servi Dei excelsi sunt qui adnuntiant vobis viam salutis

18. hoc autem faciebat multis diebus dolens autem Paulus et conversus spiritui dixit præcipio tibi in nomine Jesu Christi exire ab ea et exiit eadem hora

19. videntes autem domini ejus quia exivit spes quæstus eorum adprehendentes Paulum et Silam perduxerunt in forum ad principes

20. et offerentes eos magistratibus dixerunt hii homines conturbant civitatem nostram cum sint Judæi

21. et adnuntiant morem quem non licet nobis suscipere neque facere cum simus Romani

22. et concurrit plebs adversus eos et magistratus scissis tunicis eorum jusserunt virgis cædi

23. et cum multas plagas eis inposuissent miserunt eos in carcerem præcipientes custodi ut diligenter custodiret eos

24. qui cum tale præceptum accepisset misit eos in interiorem carcerem et pedes eorum strinxit in ligno

25. media autem nocte Paulus et Silas adorantes laudabant Deum et audiebant eos qui in custodia erant

26. subito vero terræmotus factus est magnus ita ut moverentur fundamenta carceris et aperta sunt statim ostia omnia et universorum vincula soluta sunt

27. expergefactus autem custos carceris et videns apertas januas carceris evaginato gladio volebat se interficere æstimans fugisse vinctos

28. clamavit autem Paulus magna voce dicens nihil feceris tibi mali universi enim hic sumus

29. petitoque lumine introgressus est et tremefactus procidit Paulo et Silæ

30. et producens eos foras ait domini quid me oportet facere ut salvus fiam

31. at illi dixerunt crede in Domino Jesu et salvus eris tu et domus tua

32. et locuti sunt ei verbum Domini cum omnibus qui erant in domo ejus

33. et tollens eos in illa hora noctis lavit plagas eorum et baptizatus est ipse et omnes ejus continuo

34. cumque perduxisset eos in domum suam adposuit eis mensam et lætatus est cum omni domo sua credens Deo

35. et cum dies factus esset miserunt magistratus lictores dicentes dimitte homines illos

36. nuntiavit autem custos carceris verba hæc Paulo quia miserunt magistratus ut dimittamini nunc igitur exeuntes ite in pace

37. Paulus autem dixit eis cæsos nos publice indemnatos homines romanos miserunt in carcerem et nunc occulte nos eiciunt non ita sed veniant

38. et ipsi nos eiciant nuntiaverunt autem magistratibus lictores verba hæc timueruntque audito quod Romani essent

39. et venientes deprecati sunt eos et educentes rogabant ut egrederentur urbem

40. exeuntes autem de carcere introjerunt ad Lydiam et visis fratribus consolati sunt eos et profecti sunt



Livros sugeridos


“Sigamos o caminho que nos conduz a Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.