1. et quidam descendentes de Judæa docebant fratres quia nisi circumcidamini secundum morem Mosi non potestis salvi fieri

2. facta ergo seditione non minima Paulo et Barnabæ adversum illos statuerunt ut ascenderent Paulus et Barnabas et quidam alii ex illis ad apostolos et presbyteros in Hierusalem super hac quæstione

3. illi igitur deducti ab ecclesia pertransiebant Fœnicen et Samariam narrantes conversionem gentium et faciebant gaudium magnum omnibus fratribus

4. cum autem venissent Hierosolymam suscepti sunt ab ecclesia et ab apostolis et senioribus adnuntiantes quanta Deus fecisset cum illis

5. surrexerunt autem quidam de heresi Pharisæorum qui crediderant dicentes quia oportet circumcidi eos præcipere quoque servare legem Mosi

6. conveneruntque apostoli et seniores videre de verbo hoc

7. cum autem magna conquisitio fieret surgens Petrus dixit ad eos viri fratres vos scitis quoniam ab antiquis diebus in nobis elegit Deus per os meum audire gentes verbum evangelii et credere

8. et qui novit corda Deus testimonium perhibuit dans illis Spiritum Sanctum sicut et nobis

9. et nihil discrevit inter nos et illos fide purificans corda eorum

10. nunc ergo quid temptatis Deum inponere jugum super cervicem discipulorum quod neque patres nostri neque nos portare potuimus

11. sed per gratiam Domini Jesu credimus salvari quemadmodum et illi

12. tacuit autem omnis multitudo et audiebant Barnaban et Paulum narrantes quanta fecisset Deus signa et prodigia in gentibus per eos

13. et postquam tacuerunt respondit Jacobus dicens viri fratres audite me

14. Simeon narravit quemadmodum primum Deus visitavit sumere ex gentibus populum nomini suo

15. et huic concordant verba prophetarum sicut scriptum est

16. post hæc revertar et ædificabo tabernaculum David quod decidit et diruta ejus reædificabo et erigam illud

17. ut requirant ceteri hominum Dominum et omnes gentes super quas invocatum est nomen meum dicit Dominus faciens hæc

18. notum a sæculo est Domino opus suum

19. propter quod ego judico non inquietari eos qui ex gentibus convertuntur ad Deum

20. sed scribere ad eos ut abstineant se a contaminationibus simulacrorum et fornicatione et suffocatis et sanguine

21. Moses enim a temporibus antiquis habet in singulis civitatibus qui eum prædicent in synagogis ubi per omne sabbatum legitur

22. tunc placuit apostolis et senioribus cum omni ecclesia eligere viros ex eis et mittere Antiochiam cum Paulo et Barnaba Judam qui cognominatur Barsabban et Silam viros primos in fratribus

23. scribentes per manus eorum apostoli et seniores fratres his qui sunt Antiochiæ et Syriæ et Ciliciæ fratribus ex gentibus salutem

24. quoniam audivimus quia quidam ex nobis exeuntes turbaverunt vos verbis evertentes animas vestras quibus non mandavimus

25. placuit nobis collectis in unum eligere viros et mittere ad vos cum carissimis nostris Barnaba et Paulo

26. hominibus qui tradiderunt animas suas pro nomine Domini nostri Jesu Christi

27. misimus ergo Judam et Silam qui et ipsi vobis verbis referent eadem

28. visum est enim Spiritui Sancto et nobis nihil ultra inponere vobis oneris quam hæc necessario

29. ut abstineatis vos ab immolatis simulacrorum et sanguine suffocato et fornicatione a quibus custodientes vos bene agetis valete

30. illi igitur dimissi descenderunt Antiochiam et congregata multitudine tradiderunt epistulam

31. quam cum legissent gavisi sunt super consolatione

32. Judas autem et Silas et ipsi cum essent prophetæ verbo plurimo consolati sunt fratres et confirmaverunt

33. facto autem ibi tempore dimissi sunt cum pace a fratribus ad eos qui miserant illos

34. []

35. Paulus autem et Barnabas demorabantur Antiochiæ docentes et evangelizantes cum aliis pluribus verbum Domini

36. post aliquot autem dies dixit ad Barnaban Paulus revertentes visitemus fratres per universas civitates in quibus prædicavimus verbum Domini quomodo se habeant

37. Barnabas autem volebat secum adsumere et Johannem qui cognominatur Marcus

38. Paulus autem rogabat eum qui discessisset ab eis a Pamphilia et non isset cum eis in opus non debere recipi eum

39. facta est autem dissensio ita ut discederent ab invicem et Barnabas adsumpto Marco navigaret Cyprum

40. Paulus vero electo Sila profectus est traditus gratiæ Domini a fratribus

41. perambulabat autem Syriam et Ciliciam confirmans ecclesias



Livros sugeridos


“A maior caridade é aquela que arranca as pessoas vencidas pelo demônio, a fim de ganhá-las para Cristo. E isso eu faço assiduamente, noite e dia.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.