1. Oraculum. Verbum Domini super Israel et super Iudam. Oraculum Domini, qui extendit caelum et fundat terram et fingit spiritum hominis in eo:

2. “Ecce ego pono Ierusalem pateram crapulae omnibus populis in circuitu. Hoc erit in obsidione contra Ierusalem.

3. Et erit: in die illa ponam Ierusalem lapidem portandum cunctis populis; omnes portantes eam concisione lacerabuntur, et colligentur adversus eam omnes gentes terrae.

4. In die illa, dicit Dominus, percutiam omnem equum in stuporem et ascensorem eius in amentiam; et super domum Iudae aperiam oculos meos et omnem equum populorum percutiam caecitate.

5. Et dicent duces Iudae in corde suo: “Robur habitantium Ierusalem est in Domino exercituum, Deo eorum”.

6. In die illa ponam duces Iudae sicut ollam ignis super ligna et sicut facem ignis super fenum; et devorabunt ad dexteram et ad sinistram omnes populos in circuitu, et habitabitur Ierusalem rursus in loco suo.

7. Et salvabit Dominus prius tabernacula Iudae, ut non elevetur gloria domus David et gloria habitantium Ierusalem contra Iudam.

8. In die illa proteget Dominus habitatores Ierusalem; et erit, qui offenderit ex eis in die illa quasi David, et domus David quasi Deus, sicut angelus Domini in conspectu eorum.

9. Et erit: in die illa quaeram conterere omnes gentes, quae veniunt contra Ierusalem,

10. et effundam super domum David et super habitatores Ierusalem spiritum gratiae et precum; et aspicient ad me. Quem confixerunt, plangent quasi planctu super unigenitum et dolebunt super eum, ut doleri solet super primogenitum.

11. In die illa magnus erit planctus in Ierusalem sicut planctus Adadremmon in campo Mageddo;

12. et planget terra, singulae familiae seorsum: familia domus David seorsum et mulieres eorum seorsum; familia domus Nathan seorsum et mulieres eorum seorsum;

13. familia domus Levi seorsum et mulieres eorum seorsum; familia Semei seorsum et mulieres eorum seorsum;

14. omnes reliquae familiae, singulae familiae seorsum et mulieres eorum seorsum.



Livros sugeridos


“O Senhor sempre orienta e chama; mas não se quer segui-lo e responder-lhe, pois só se vê os próprios interesses. Às vezes, pelo fato de se ouvir sempre a Sua voz, ninguém mais se apercebe dela; mas o Senhor ilumina e chama. São os homens que se colocam na posição de não conseguir mais escutar.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.