1. Et erat vir habitans in Ba bylone, et nomen eius Ioa chim;

2. et accepit uxorem nomine Susannam, filiam Helciae, pulchram nimis et timentem Dominum;

3. parentes enim illius, cum essent iusti, erudierunt filiam suam secundum legem Moysis.

4. Erat autem Ioachim dives valde, et erat ei pomerium vicinum domui suae; et ad ipsum confluebant Iudaei, eo quod esset honorabilior omnium.

5. Et constituti sunt de populo duo senes iudices in anno illo, de quibus locutus est Dominus quia egressa est iniquitas de Babylone a senibus iudicibus, qui videbantur regere populum.

6. Isti frequentabant domum Ioachim, et veniebant ad eos omnes, qui habebant iudicia.

7. Cum autem populus revertisset per meridiem, ingrediebatur Susanna et deambulabat in pomerio viri sui.

8. Et videbant eam duo senes cotidie ingredientem et deambulantem et facti sunt in concupiscentia eius

9. et everterunt sensum suum et declinaverunt oculos suos, ut non viderent caelum neque recordarentur iudiciorum iustorum.

10. Erant ergo ambo vulnerati amore eius nec indicaverunt sibi vicissim dolorem suum;

11. erubescebant enim indicare concupiscentiam suam, volentes concumbere cum ea.

12. Et observabant cotidie sollicitius videre eam. Dixitque alter ad alterum:

13. “Eamus domum, quia prandi hora est”. Et egressi recesserunt a se.

14. Cumque revertissent, venerunt in unum et, sciscitantes ab invicem causam, confessi sunt concupiscentiam suam; et tunc in commune statuerunt tempus, quando eam possent invenire solam.

15. Factum est autem, cum observarent diem aptum, ingressa est aliquando sicut heri et nudiustertius cum duabus solis puellis voluitque lavari in pomerio, aestus quippe erat.

16. Et non erat ibi quisquam, praeter duos senes absconditos et contemplantes eam.

17. Dixit ergo puellis: “Afferte mihi oleum et smegmata et ostia pomerii claudite, ut laver”.

18. Et fecerunt, sicut praeceperat; clauseruntque ostia pomerii et egressae sunt per posticium, ut afferrent, quae iusserat; nesciebantque senes intus esse absconditos.

19. Cum autem egressae essent puellae, surrexerunt duo senes et accurrerunt ad eam et dixerunt:

20. “Ecce ostia pomerii clausa sunt, et nemo nos videt, et in concupiscentia tui sumus; quam ob rem assentire nobis et commiscere nobiscum.

21. Quod si nolueris, dicemus testimonium contra te, quod fuerit tecum iuvenis et ob hanc causam emiseris puellas a te”.

22. Ingemuit Susanna et ait: “Angustiae sunt mihi undique: si enim hoc egero, mors mihi est; si autem non egero, non effugiam manus vestras;

23. sed melius mihi est absque opere incidere in manus vestras quam peccare in conspectu Domini”.

24. Et exclamavit voce magna Susanna; exclamaverunt autem et senes adversus eam,

25. et, cum cucurrisset unus, aperuit ostia pomerii.

26. Cum ergo audissent clamorem in pomerio famuli domus, irruerunt per posticam, ut viderent quidnam esset ei.

27. Postquam autem senes locuti sunt sermones suos, erubuerunt servi vehementer, quia numquam dictus fuerat sermo huiuscemodi de Susanna. Et factum est die crastina,

28. cum venisset populus ad virum eius Ioachim, venerunt et duo presbyteri pleni iniqua cogitatione adversum Susannam, ut interficerent eam;

29. et dixerunt coram populo: “Mittite ad Susannam, filiam Helciae, quae est uxor Ioachim”; et miserunt.

30. Et venit cum parentibus et filiis et universis cognatis suis.

31. Porro Susanna erat delicata nimis et pulchra specie.

32. At iniqui illi iusserunt, ut discooperiretur — erat enim cooperta — ut satiarentur decore eius.

33. Flebant igitur sui et omnes, qui videbant eam.

34. Consurgentes autem duo presbyteri in medio populi, posuerunt manus super caput eius;

35. quae flens suspexit ad caelum: erat enim cor eius fiduciam habens in Domino.

36. Et dixerunt presbyteri: “Cum deambularemus in pomerio soli, ingressa est haec cum duabus puellis et clausit ostia pomerii et dimisit puellas;

37. venitque ad eam adulescens, qui erat absconditus, et concubuit cum ea.

38. Porro nos cum essemus in angulo pomerii, videntes iniquitatem cucurrimus ad eos et vidimus eos commisceri.

39. Et illum quidem non quivimus comprehendere, quia fortior nobis erat et, apertis ostiis, exilivit.

40. Hanc autem cum apprehendissemus, interrogavimus, quisnam esset adulescens, et noluit indicare nobis. Huius rei testes sumus”.

41. Credidit eis multitudo quasi senibus populi et iudicibus, et condemnaverunt eam ad mortem.

42. Exclamavit autem voce magna Susanna et dixit: “Deus aeterne, qui absconditorum es cognitor, qui nosti omnia antequam fiant,

43. tu scis quoniam falsum contra me tulerunt testimonium; et ecce morior, cum nihil horum fecerim, quae isti malitiose composuerunt adversum me”.

44. Exaudivit autem Dominus vocem eius.

45. Cumque duceretur ad mortem, suscitavit Deus spiritum sanctum pueri iunioris, cuius nomen Daniel;

46. et exclamavit voce magna: “Innocens ego sum a sanguine huius”.

47. Et conversus omnis populus ad eum dixit: “Quis est iste sermo, quem tu locutus es?”.

48. Qui cum staret in medio eorum, ait: “Sic fatui, filii Israel? Non iudicantes neque, quod verum est, cognoscentes, condemnastis filiam Israel!

49. Revertimini ad iudicium, quia falsum testimonium locuti sunt adversum eam”.

50. Reversus est ergo omnis populus cum festinatione, et dixerunt ei senes: “Veni et sede in medio nostrum et indica nobis, quia tibi dedit Deus honorem senectutis”.

51. Et dixit ad eos Daniel: “Separate illos ab invicem procul, et diiudicabo eos”.

52. Cum ergo divisi essent alter ab altero, vocavit unum de eis et dixit ad eum: “Inveterate dierum malorum, nunc venerunt peccata tua, quae operabaris prius,

53. iudicans iudicia iniusta, innocentes opprimens et dimittens noxios, dicente Domino: “Innocentem et iustum non interficies”.

54. Nunc ergo, si vidisti eam, dic sub qua arbore videris eos loquentes sibi”. Qui ait: “Sub schino”.

55. Dixit autem Daniel: “Recte mentitus es in caput tuum; ecce enim angelus Dei, accepta sententia a Deo, scindet te medium”.

56. Et amoto eo, iussit adduci alium et dixit ei: “Semen Chanaan et non Iudae, species decepit te, et concupiscentia subvertit cor tuum.

57. Sic faciebatis filiabus Israel, et illae timentes loquebantur vobis, sed non filia Iudae sustinuit iniquitatem vestram.

58. Nunc ergo dic mihi sub qua arbore comprehenderis eos colloquentes sibi”. Qui ait: “Sub prino”.

59. Dixit autem ei Daniel: “Recte mentitus es et tu in caput tuum; manet enim angelus Dei, gladium habens, ut secet te medium et interficiat vos”.

60. Exclamavit itaque omnis coetus voce magna et benedixerunt Deo, qui salvat sperantes in se.

61. Et consurrexerunt adversum duos presbyteros — convicerat enim eos Daniel ex ore suo falsum dixisse testimonium — feceruntque eis, sicut male egerant adversum proximum,

62. ut facerent secundum legem Moysis; et interfecerunt eos, et salvatus est sanguis innoxius in die illa.

63. Helcias autem et uxor eius laudaverunt Deum pro filia sua Susanna, cum Ioachim marito eius et cognatis omnibus, quia non esset inventa in ea res turpis.

64. Daniel autem factus est magnus in conspectu populi a die illa et deinceps.



Livros sugeridos


“Viva feliz. Sirva ao Senhor alegremente e com o espírito despreocupado.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.