1. Haec ostendit mihi Dominus Deus: et ecce canistrum pomorum.

2. Et dixit: “Quid tu vides, Amos?”. Et dixi: “Canistrum pomorum”. Et dixit Dominus ad me: “Venit finis super populum meum Israel; non adiciam ultra ignoscere ei.

3. Et lugent cantatrices palatii in die illa, dicit Dominus Deus; multa erunt cadavera, in omni loco proicientur: silentium.

4. Audite hoc, qui conteritis pauperem et deficere facitis egenos terrae,

5. dicentes: “Quando transibit neomenia, et venumdabimus merces? Et sabbatum, et aperiemus frumentum, ut imminuamus mensuram et augeamus siclum et supponamus stateras dolosas,

6. ut possideamus in argento egenos et pauperem pro calceamentis et quisquilias frumenti vendamus?””.

7. Iuravit Dominus in superbia Iacob: “Non obliviscar in perpetuum omnia opera eorum.

8. Numquid super isto non commovebitur terra, et lugebit omnis habitator eius, et ascendet quasi fluvius universa, fervebit et decrescet quasi flumen Aegypti?

9. Et erit: in die illa, dicit Dominus Deus, occidere faciam solem in meridie et tenebrescere faciam terram in die luminis

10. et convertam festivitates vestras in luctum et omnia cantica vestra in planctum; et inducam super omnes lumbos saccum et super omne caput calvitium; et ponam eam quasi luctum unigeniti et novissima eius quasi diem amarum.

11. Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et mittam famem in terram; non famem panis neque sitim aquae, sed audiendi verbum Domini”.

12. Et fugient a mari usque ad mare; et ab aquilone usque ad orientem circuibunt, quaerentes verbum Domini, et non invenient.

13. In die illa deficient virgines pulchrae et adulescentes in siti.

14. Qui iurant in delicto Samariae et dicunt: “Vivit Deus tuus, Dan!” et “Vivit via, Bersabee!”, et cadent et non resurgent ultra.



Livros sugeridos


“O verdadeiro servo de Deus é aquele que usa a caridade para com seu próximo, que está decidido a fazer a vontade de Deus a todo custo, que vive em profunda humildade e simplicidade”. São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.