1. Attingit ergo a fine usque ad finem fortiter et disponit omnia suaviter.

2. Hanc amavi et exquisivi a iuventute mea et quaesivi sponsam mihi eam assumere et amator factus sum formae illius. 3 Generositatem suam glorificat contubernium habens Dei, sed et omnium Dominus dilexit illam.

4. Doctrix enim est disciplinae Dei et electrix operum illius.

5. Et, si divitiae sunt desiderabilis possessio in vita, quid sapientia locupletius, quae operatur omnia?

6. Si autem sensus operatur, quis horum, quae sunt, magis quam illa est artifex?

7. Et, si iustitiam quis diligit, labores huius sunt virtutes: sobrietatem enim et prudentiam docet, iustitiam et fortitudinem, quibus utilius nihil est in vita hominibus.

8. Et, si multam peritiam desiderat quis, scit praeterita et futura conicit, novit versutias sermonum et solutiones aenigmatum, signa et monstra scit, antequam fiant, et eventus momentorum et temporum.

9. Proposui ergo hanc adducere mihi ad convivendum, sciens quoniam erit mihi consiliaria bonorum et consolatio sollicitudinum et taedii.

10. Habebo propter hanc claritatem ad turbas et honorem apud seniores iuvenis;

11. acutus inveniar in iudicio et in conspectu potentium admirabilis ero.

12. Tacentem me sustinebunt et loquentem me respicient et, sermocinante me plura, manus ori suo imponent.

13. Habebo per hanc immortalitatem et memoriam aeternam his, qui post me futuri sunt, relinquam.

14. Disponam populos, et nationes mihi erunt subditae;

15. timebunt me audientes reges horrendi, in multitudine videbor bonus et in bello fortis.

16. Intrans in domum meam, conquiescam cum illa; non enim habet amaritudinem conversatio illius nec taedium convictus illius, sed laetitiam et gaudium.

17. Haec cogitans apud me et commemorans in corde meo quoniam immortalitas est in cognatione sapientiae,

18. et in amicitia illius delectatio bona, et in laboribus manuum illius divitiae sine defectione, et in certamine loquelae illius sapientia, et praeclaritas in communicatione sermonum ipsius, circuibam quaerens, ut mihi illam assumerem.

19. Puer autem eram ingeniosus et sortitus sum animam bonam;

20. quin potius, cum essem bonus, veni in corpus incoinquinatum.

21. Et, ut scivi quoniam aliter non possem esse continens, nisi Deus det, C et hoc ipsum erat sapientiae scire, cuius esset hoc donum C adii Dominum et deprecatus sum illum et dixi ex toto corde meo:



Livros sugeridos


“Nas tentações, combata com coragem! Nas quedas, humilhe-se mas não desanime!” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.