1. Tunc stabit iustus in magna constantia adversus eos, qui angustiaverunt illum et qui spreverunt labores eius.

2. Videntes turbabuntur timore horribili et mirabuntur in subitatione insperatae salutis

3. dicentes intra se, paenitentiam agentes et prae angustia spiritus gementes:

4. “Hic erat, quem habuimus aliquando in derisum et in similitudinem improperii. Nos insensati vitam eius aestimabamus insaniam et finem illius sine honore.

5. Quomodo computatus est inter filios Dei, et inter sanctos sors illius est?

6. Ergo erravimus a via veritatis, et iustitiae lumen non luxit nobis, et sol non est ortus nobis;

7. implicati sumus tribulis iniquitatis et perditionis et ambulavimus per deserta inaccessa, viam autem Domini ignoravimus.

8. Quid nobis profuit superbia? Aut divitiae cum iactantia quid contulerunt nobis?

9. Transierunt omnia illa tamquam umbra et tamquam nuntius percurrens

10. et tamquam navis, quae pertransit fluctuantem aquam, cuius, cum praeterierit, non est vestigium invenire neque semitam carinae illius in fluctibus;

11. aut tamquam avis, quae transvolat in aere, nullum invenitur argumentum itineris, sed alarum sonitu ventus levis verberatus et scissus per vim stridoris commotis alis permeatur, et post hoc nullum signum invenitur itineris;

12. aut tamquam sagittae emissae in locum destinatum: divisus aer continuo in se resolvitur, ut ignoretur transitus illius.

13. Sic et nos, nati, continuo desivimus esse et virtutis quidem nullum signum valuimus ostendere; in malignitate autem nostra consumpti sumus”.

14. Quoniam spes impii tamquam lanugo est, quae a vento tollitur, et tamquam spuma gracilis, quae a procella dispergitur, et tamquam fumus, qui a vento diffusus est, et tamquam memoria hospitis unius diei praeteriit.

15. Iusti autem in perpetuum vivunt, et in Domino est merces eorum, et cogitatio illorum apud Altissimum.

16. Ideo accipient coronam decoris et diadema speciei de manu Domini, quoniam dextera sua teget eos et brachio suo defendet illos.

17. Accipiet pro armatura zelum suum et armabit creaturam ad ultionem inimicorum,

18. induet pro thorace iustitiam et accipiet pro galea iudicium non fictum;

19. sumet pro scuto inexpugnabili sanctitatem.

20. Acuet autem duram iram in lanceam et pugnabit cum illo orbis terrarum contra insensatos.

21. Ibunt recta emissiones fulgurum et tamquam a bene curvato arcu nubium ad signum insilient,

22. et ab ira saxa iaculante ira plenae mittentur grandines; excandescet in illos aqua maris, et flumina concurrent duriter.

23. Contra illos stabit spiritus virtutis et tamquam turbo dissipabit illos. Et ad eremum perducet omnem terram iniquitas, et malignitas evertet sedes potentium.



Livros sugeridos


“Não se fixe voluntariamente naquilo que o inimigo da alma lhe apresenta.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.