1. Melius est absque liberis esse cum virtute; immortalitas est enim in memoria illius, quoniam et apud Deum nota est et apud homines.

2. Cum praesens est, imitantur illam; et desiderant eam, cum se eduxerit; et in perpetuum coronata triumphat, incoinquinatorum certaminum praemium vincens.

3. Multigena autem impiorum multitudo non erit utilis et spuriis vitulaminibus non dabit radicem in profundum altam nec stabile firmamentum collocabit.

4. Etenim, si in ramis ad tempus germinaverit, infirmiter posita a vento commovebitur et a nimietate ventorum eradicabitur.

5. Confringentur rami inconsummati, et fructus illorum inutilis et acerbus ad manducandum et ad nihilum aptus.

6. Ex iniquis enim somnis filii, qui nascuntur, testes sunt nequitiae adversus parentes in interrogatione sua.

7. Iustus autem, si morte praeoccupatus fuerit, in refrigerio erit.

8. Senectus enim venerabilis, non quae est diuturna, neque annorum numero computatur;

9. cani autem sunt sensus hominis, et aetas senectutis vita immaculata.

10. Placens Deo factus est dilectus et vivens inter peccatores translatus est;

11. raptus est, ne malitia mutaret intellectum eius, aut ne fictio deciperet animam illius.

12. Fascinatio enim nugacitatis obscurat bona, et inconstantia concupiscentiae transvertit sensum sine malitia.

13. Consummatus in brevi explevit tempora multa;

14. placita enim erat Deo anima illius, propter hoc properavit educere illum de medio iniquitatis. Populi autem videntes et non intellegentes nec ponentes in praecordiis talia,

15. quoniam gratia et misericordia est in electis eius, et visitatio in sanctis illius.

16. Condemnat autem iustus mortuus vivos impios, et iuventus celerius consummata longaevam senectutem iniusti.

17. Videbunt enim finem sapientis et non intellegent quid cogitaverit de illo Deus, et quare munierit illum Dominus.

18. Videbunt et contemnent; illos autem Dominus irridebit.

19. Et erunt post haec tamquam corpus sine honore et in contumeliam inter mortuos in perpetuum, quoniam disrumpet illos praecipites sine voce et commovebit illos a fundamentis, et usque ad supremum desolabuntur et erunt in dolore, et memoria illorum peribit.

20. Venient in computatione peccatorum suorum timidi, et traducent illos ex adverso iniquitates ipsorum.



Livros sugeridos


“Você deve ter sempre prudência e amor. A prudência tem olhos; o amor tem pernas. O amor, como tem pernas, gostaria de correr a Deus. Mas seu impulso de deslanchar na direção dEle é cego e, algumas vezes, pode tropeçar se não for guiado pela prudência, que tem olhos.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.