1. Fili mi, custodi sermones meos et praecepta mea reconde tibi.

2. Serva mandata mea et vives, et legem meam quasi pupillam oculi tui.

3. Liga ea in digitis tuis, scribe illa in tabulis cordis tui.

4. Dic sapientiae: “Soror mea es” et prudentiam voca Amicam,

5. ut custodiat te a muliere extranea et ab aliena, quae verba sua dulcia facit.

6. De fenestra enim domus meae per cancellos prospexi

7. et video inter parvulos; considero inter filios vecordem iuvenem,

8. qui transit per plateam iuxta angulum et prope viam domus illius graditur

9. in obscuro advesperascente die, in mediis tenebris et caligine.

10. Et ecce, occurrit illi mulier ornatu meretricio, cauta corde, garrula et rebellans,

11. quietis impatiens nec valens in domo consistere pedibus suis:

12. nunc foris, nunc in plateis et iuxta angulos insidians.

13. Apprehensumque deosculatur iuvenem et procaci vultu blanditur dicens:

14. “Victimas pro salute vovi, hodie reddidi vota mea;

15. idcirco egressa sum in occursum tuum desiderans te videre et repperi.

16. Stragulatis vestibus lectulum meum stravi, linteis pictis ex Aegypto;

17. aspersi cubile meum myrrha et aloe et cinnamomo.

18. Veni, inebriemur voluptatibus, usque mane fruamur amoribus.

19. Non est enim vir in domo sua; abiit via longissima,

20. sacculum pecuniae secum tulit, in die plenae lunae reversurus est in domum suam”.

21. Irretivit eum multis sermonibus et blanditiis labiorum protraxit illum.

22. Stultus eam sequitur quasi bos ductus ad victimam, sicut irretitur vinculo cervus,

23. donec transfigat sagitta iecur eius; velut si avis festinet ad laqueum et nescit quod de periculo animae illius agitur.

24. Nunc ergo, fili mi, audi me et attende verbis oris mei.

25. Ne abstrahatur in viis illius mens tua, neque decipiaris semitis eius.

26. Multos enim vulneratos deiecit, et fortissimi quique interfecti sunt ab ea:

27. viae inferi domus eius penetrantes in interiora mortis.



Livros sugeridos


“Reze, reze! Quem muito reza se salva e salva os outros. E qual oração pode ser mais bela e mais aceita a Nossa Senhora do que o Rosario?” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.