1. Fili mi, si susceperis sermones meos et mandata mea absconderis penes te,

2. intendens ad sapientiam aurem tuam, inclinans cor tuum ad cognoscendam prudentiam;

3. si enim sapientiam invocaveris et dederis vocem tuam prudentiae,

4. si quaesieris eam quasi pecuniam et sicut thesauros conquisieris illam,

5. tunc intelleges timorem Domini et scientiam Dei invenies.

6. Quia Dominus dat sapientiam, et ex ore eius scientia et prudentia.

7. Thesaurizabit rectis sollertiam et clipeus erit gradientibus simpliciter

8. servans semitas iustitiae et vias sanctorum custodiens.

9. Tunc intelleges iustitiam et iudicium et aequitatem et omnem semitam bonam,

10. quia intrabit sapientia cor tuum, et scientia animae tuae placebit.

11. Consilium custodiet te, et prudentia servabit te,

12. ut eruaris a via mala et ab homine, qui perversa loquitur;

13. qui relinquunt iter rectum, ut ambulent per vias tenebrosas;

14. qui laetantur, cum malefecerint, et exsultant in rebus pessimis:

15. quorum viae perversae sunt, et pravi gressus eorum.

16. Ut eruaris a muliere aliena et ab extranea, quae mollit sermones suos

17. et relinquit ducem pubertatis suae et pacti Dei sui oblita est.

18. Inclinata est enim ad mortem domus eius, et ad inferos semitae ipsius;

19. omnes, qui ingrediuntur ad eam, non revertentur nec apprehendent semitas vitae.

20. Ut ambules in via bonorum et calles iustorum custodias:

21. qui enim recti sunt, habitabunt in terra, et simplices permanebunt in ea;

22. impii vero de terra perdentur, et, qui inique agunt, auferentur ex ea.





“Para que se preocupar com o caminho pelo qual Jesus quer que você chegue à pátria celeste – pelo deserto ou pelo campo – quando tanto por um como por outro se chegará da mesma forma à beatitude eterna?” São Padre Pio de Pietrelcina