1. Responsio mollis frangit iram, sermo durus suscitat furorem.

2. Lingua sapientium stillat scientiam, os fatuorum ebullit stultitiam.

3. In omni loco oculi Domini contemplantur malos et bonos.

4. Lingua placabilis lignum vitae, sed obliquitas in ea conteret spiritum.

5. Stultus irridet disciplinam patris sui; qui autem custodit increpationes, astutior fiet.

6. In domo iusti divitiae plurimae, et in fructibus impii conturbatio.

7. Labia sapientium disseminabunt scientiam; cor stultorum non rectum erit.

8. Victimae impiorum abominabiles Domino; vota iustorum grata sunt ei.

9. Abominatio est Domino via impii; qui sequitur iustitiam, diligetur.

10. Admonitio mala deserenti viam; qui increpationes odit, morietur.

11. Infernus et Perditio coram Domino, quanto magis corda filiorum hominum!

12. Non amat derisor eum, qui se corripit, nec ad sapientes graditur.

13. Cor gaudens exhilarat faciem, in maerore animi deicitur spiritus.

14. Cor sapientis quaerit doctrinam, et os stultorum pascitur stultitia.

15. Omnes dies pauperis mali; hilaris autem corde quasi iuge convivium.

16. Melius est parum cum timore Domini quam thesauri magni cum sollicitudine.

17. Melius est demensum holerum cum caritate quam vitulus saginatus cum odio.

18. Vir iracundus provocat rixas; qui patiens est, mitigat lites.

19. Iter pigrorum quasi saepes spinarum, via sollertium complanata.

20. Filius sapiens laetificat patrem, et stultus homo despicit matrem suam.

21. Stultitia gaudium sensu carenti; et vir prudens dirigit gressus suos.

22. Dissipantur cogitationes, ubi non est consilium; ubi vero sunt plures consiliarii, confirmantur.

23. Laetatur homo in responsione oris sui, et sermo opportunus est optimus.

24. Semita vitae sursum est viro erudito, ut declinet de inferno deorsum.

25. Domum superborum demolietur Dominus et firmos faciet terminos viduae.

26. Abominatio Domini cogitationes malae, et purus sermo pulcherrimus.

27. Conturbat domum suam, qui sectatur avaritiam; qui autem odit munera, vivet.

28. Mens iusti meditatur, ut respondeat; os impiorum redundat malis.

29. Longe est Dominus ab impiis et orationes iustorum exaudiet.

30. Lux oculorum laetificat animam, fama bona impinguat ossa.

31. Auris, quae audit increpationes vitae, in medio sapientium commorabitur.

32. Qui abicit disciplinam, despicit animam suam; qui autem acquiescit increpationibus, possessor est cordis.

33. Timor Domini disciplina sapientiae, et gloriam praecedit humilitas.



Livros sugeridos


“O amor tudo esquece, tudo perdoa, sem reservas.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.