1. Locutus est Dominus ad Moysen et Aaron dicens:

2. “Loquimini filiis Israel et dicite eis: Vir, si patitur fluxum seminis, immundus erit.

3. Et tunc iudicabitur huic vitio subiacere: sive emiserit caro eius fluxum suum vel occluserit se a fluxu.

4. Omne stratum, in quo iacuerit, immundum erit, et ubicumque sederit.

5. Si quis hominum tetigerit lectum eius, lavabit vestimenta sua, et ipse lotus aqua immundus erit usque ad vesperum.

6. Si sederit, ubi ille sederat, et ipse lavabit vestimenta sua et lotus aqua immundus erit usque ad vesperum.

7. Qui tetigerit carnem eius, lavabit vestimenta sua et ipse lotus aqua immundus erit usque ad vesperum.

8. Si salivam huiuscemodi homo iecerit super eum, qui mundus est, hic lavabit vestem suam et lotus aqua immundus erit usque ad vesperum.

9. Sagma, super quo sederit, immundum erit;

10. et quicumque tetigerit omne, quod sub eo fuerit, qui fluxum seminis patitur, pollutus erit usque ad vesperum. Qui portaverit horum aliquid, lavabit vestem suam et ipse lotus aqua immundus erit usque ad vesperum.

11. Omnis, quem tetigerit, qui fluxum patitur, non lotis ante manibus, lavabit vestimenta sua et lotus aqua immundus erit usque ad vesperum.

12. Vas fictile, quod tetigerit, confringetur; vas autem ligneum lavabitur aqua.

13. Si sanatus fuerit, qui huiuscemodi sustinet passionem, numerabit septem dies ad emundationem sui et, lotis vestibus ac toto corpore in aquis viventibus, erit mundus.

14. Die autem octavo sumet duos turtures aut duos pullos columbae et veniet in conspectu Domini ad ostium tabernaculi conventus dabitque eos sacerdoti.

15. Qui faciet unum in sacrificium pro peccato et alterum in holocaustum; expiabitque eum coram Domino et emundabitur a fluxu seminis sui.

16. Vir, de quo egreditur semen, lavabit aqua omne corpus suum et immundus erit usque ad vesperum.

17. Vestem et pellem, super quam fuerit semen effusum, lavabitur aqua et immunda erit usque ad vesperum.

18. Si cum muliere coierit vir, lavabunt se aqua et immundi erunt usque ad vesperum.

19. Mulier, quae redeunte mense patitur fluxum sanguinis, septem diebus separabitur. Omnis, qui tetigerit eam, immundus erit usque ad vesperum;

20. et in quo iacuerit vel sederit diebus separationis suae, polluetur.

21. Qui tetigerit lectum eius, lavabit vestimenta sua et ipse lotus aqua immundus erit usque ad vesperum.

22. Omne vas, super quo illa sederit, quisquis attigerit, lavabit vestimenta sua et ipse lotus aqua pollutus erit usque ad vesperum.

23. Et quicumque tetigerit omne, quod fuerit super lectum vel supellectilem, in qua illa sederit, immundus erit usque ad vesperum.

24. Si coierit cum ea vir tempore sanguinis menstrualis, immundus erit septem diebus, et omne stratum, in quo dormierit, polluetur.

25. Mulier, quae patitur multis diebus fluxum sanguinis non in tempore menstruali vel quae post menstruum sanguinem fluere non cessat, quamdiu huic subiacet passioni, immunda erit quasi sit in tempore menstruo.

26. Omne stratum, in quo dormierit, et vas, in quo sederit, pollutum erit.

27. Quicumque tetigerit ea, polluetur; lavabit vestimenta sua et ipse lotus aqua immundus erit usque ad vesperum.

28. Si steterit sanguis et fluere cessarit, numerabit septem dies et deinde munda erit.

29. Et octavo die assumet pro se duos turtures vel duos pullos columbae afferetque sacerdoti ad ostium tabernaculi conventus.

30. Qui unum faciet in sacrificium pro peccato et alterum in holocaustum; expiabitque eam coram Domino a fluxu immunditiae eius.

31. Docebitis ergo filios Israel, ut caveant immunditiam, ne moriantur in sordibus suis, cum polluerint habitaculum meum, quod est inter eos.

32. Ista est lex eius, qui patitur fluxum seminis et de quo egreditur semen et polluitur,

33. et quae menstruis temporibus separatur vel quae iugi fluit sanguine, et hominis, qui dormierit cum immunda”.



Livros sugeridos


Por que a tentação passada deixa na alma uma certa perturbação? perguntou um penitente a Padre Pio. Ele respondeu: “Você já presenciou um tremor de terra? Quando tudo estremece a sua volta, você também é sacudido; no entanto, não necessariamente fica enterrado nos destroços!” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.