1. Iuraverunt autem filii Israel in Maspha et dixerunt: “Nullus nostrum dabit filiis Beniamin de filiabus suis uxorem”.

2. Venitque populus in Bethel, et in conspectu Dei sedentes usque ad vesperam levaverunt vocem et magno ululatu coeperunt flere dicentes:

3. “Quare, Domine, Deus Israel, factum est hoc in populo tuo, ut hodie una tribus auferretur de Israel?”.

4. Altera autem die diluculo consurgentes exstruxerunt altare obtuleruntque ibi holocausta et pacificas victimas

5. et dixerunt: “Quis non ascendit in congregationem ad Dominum de universis tribubus Israel?”. Grandi enim se iuramento constrinxerant interfici eos, qui non ascendissent ad Dominum in Maspha.

6. Ductique paenitentia filii Israel super fratre suo Beniamin coeperunt dicere: “Ablata est hodie una tribus de Israel.

7. Quid faciemus, ut, qui remanserunt, uxores accipiant? Omnes enim in commune iuravimus per Dominum non daturos nos his filias nostras”.

8. Idcirco dixerunt: “Quis est de universis tribubus Israel, qui non ascendit ad Dominum in Maspha?”. Et ecce nemo de Iabes Galaad in castra venerat ad congregationem,

9. et, cum populus recenseretur, nullus ex eis repertus est.

10. Misit itaque coetus decem milia viros robustissimos et praeceperunt eis: “Ite et percutite habitatores Iabes Galaad in ore gladii tam uxores quam parvulos eorum.

11. Et hoc erit, quod observare debetis: Omne generis masculini et mulieres, quae cognoverunt viros, interficite; virgines autem reservate”.

12. Inventaeque sunt de Iabes Galaad quadringentae virgines, quae nescierunt viri torum, et adduxerunt eas in castra in Silo in terra Chanaan.

13. Misitque coetus nuntios ad filios Beniamin, qui erant in petra Remmon, et dederunt eis pacem.

14. Veneruntque filii Beniamin in illo tempore, et datae sunt eis uxores de filiabus Iabes Galaad; alias autem non reppererunt, quas simili modo traderent.

15. Populusque valde doluit de Beniamin, quia fecerat Dominus confractionem in tribubus Israel.

16. Dixeruntque seniores coetus: “Quid faciemus reliquis, qui non acceperunt uxores? Omnes in Beniamin feminae conciderunt”.

17. Et dixerunt: “Possessio eorum, qui effugerunt, erit Beniamin, ne una tribus deleatur ex Israel.

18. Filias autem nostras eis dare non possumus, constricti hoc iuramento: “Maledictus, qui dederit de filiabus suis uxorem Beniamin!””.

19. Ceperuntque consilium atque dixerunt: “Ecce sollemnitas Domini est in Silo anniversaria, quae sita est ad septentrionem urbis Bethel et ad orientalem plagam viae, quae de Bethel tendit ad Sichimam et ad meridiem oppidi Lebona”.

20. Praeceperuntque filiis Beniamin atque dixerunt: “Ite et latitate in vineis;

21. cumque videritis filias Silo ad ducendos choros ex more procedere, exite repente de vineis et rapite ex eis singuli uxores singulas et pergite in terram Beniamin”.

22. Cumque venerint patres earum ac fratres et apud nos queri coeperint, dicemus eis: “Miseremini nostri et eorum; non enim acceperunt unusquisque uxorem in bello, et vos, si dedissetis eis, deliquissetis”.

23. Feceruntque filii Beniamin, ut sibi fuerat imperatum, et iuxta numerum suum rapuerunt sibi de his, quae ducebant choros, uxores singulas; abieruntque in possessionem suam aedificantes urbes et habitantes in eis.

24. Filii quoque Israel reversi sunt inde illo tempore unusquisque ad tribum et familiam suam in possessionem suam.

25. In diebus illis non erat rex in Israel, sed unusquisque, quod sibi rectum videbatur, hoc faciebat.



Livros sugeridos


“O Santo Sacrifício da Missa é o sufrágio mais eficaz, que ultrapassa todas as orações, as boas obras e as penitências. Infalivelmente produz seu efeito para vantagem das almas por sua virtude própria e imediata.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.