1. Et egressa est sors secunda fi liorum Simeon per cognatio nes suas; fuitque hereditas

2. eorum in medio possessionis filiorum Iudae. Bersabee et Sama et Molada

3. et Asarsual et Bala et Esem

4. et Eltholad et Bethul et Horma

5. et Siceleg et Bethmarchaboth et Asarsusa

6. et Bethlebaoth et Sarohen: civitates tredecim et villae earum.

7. Ain et Remmon et Ethar et Asan: civitates quattuor et villae earum.

8. Omnes viculi per circuitum urbium istarum usque ad Baalathbeer, Ramathnageb: haec est hereditas filiorum Simeon iuxta cognationes suas.

9. Sumpta est de funiculo filiorum Iudae, quia maior erat; et idcirco possederunt filii Simeon in medio hereditatis eorum.

10. Ceciditque sors tertia filiorum Zabulon per cognationes suas. Et factus est terminus possessionis eorum usque Sarid

11. ascenditque contra occidentem et Merala et pervenit in Debbaseth usque ad torrentem, qui est contra Iecnaam,

12. et revertitur de Sarid contra orientem in fines Ceseleththabor et egreditur ad Dabereth ascenditque contra Iaphia.

13. Et inde pertransit usque ad orientalem plagam Gethhepher, Etthacasin et egreditur in Remmon et inclinatur in Noa;

14. et vergit ad aquilonem ad Hanathon. Suntque egressus eius vallis Iephthael;

15. et Cateth et Naalol et Semeron et Iedala et Bethlehem: civitates duodecim et villae earum.

16. Haec est hereditas tribus filiorum Zabulon per cognationes suas, urbes et viculi earum.

17. Issachar egressa est sors quarta per cognationes suas.

18. Fuitque eius hereditas Iezrahel et Chasaloth et Sunam

19. et Hapharaim et Seon et Anaharath

20. et Rabbith et Cesion et Abes

21. et Rameth et Engannim et Enhadda et Bethpheses.

22. Et pervenit terminus eius usque Thabor et Sehesima et Bethsames; suntque exitus eius ad Iordanem; civitates sedecim et villae earum.

23. Haec est possessio filiorum Issachar per cognationes suas, urbes et viculi earum.

24. Ceciditque sors quinta tribui filiorum Aser per cognationes suas.

25. Fuitque terminus eorum Helcath et Chali et Beten et Achsaph

26. et Elmelech et Amaad et Masal et pervenit usque ad Carmelum in occidente et ad Sihorlabanath;

27. ac revertitur contra orientem in Bethdagon et pertransit usque Zabulon et vallem Iephthael contra aquilonem in Bethemec et Neiel. Egrediturque ad laevam Chabul

28. et Abran et Rohob et Hamon et Cana usque ad Sidonem magnam

29. revertiturque in Rama usque ad civitatem munitissimam Tyrum et revertitur in Hosa; suntque exitus eius in mare; Mahaleb, Achazib

30. et Amma et Aphec et Rohob: civitates viginti duae et villae earum.

31. Haec est possessio filiorum Aser per cognationes suas, urbes et viculi earum.

32. Filiorum Nephthali sexta sors cecidit per familias suas.

33. Et coepit terminus de Heleph et de quercu in Saananim et Adamineceb et Iebnael usque Lecum et egressus eius usque ad Iordanem;

34. revertiturque terminus contra occidentem in Aznotthabor atque inde egreditur in Hucoc et attingit Zabulon contra meridiem et Aser contra occidentem et Iordanem contra ortum solis;

35. civitates munitissimae Assedim, Ser et Ammath, Reccath et Chenereth

36. et Edema et Rama, Asor

37. et Cedes et Edrai et Enasor,

38. Ieron et Magdalel, Horem et Bethanath et Bethsames: civitates decem et novem et villae earum.

39. Haec est possessio tribus filiorum Nephthali per cognationes suas, urbes et viculi earum.

40. Tribui filiorum Dan per familias suas egressa est sors septima.

41. Et fuit terminus possessionis eius Saraa et Esthaol et Hirsemes (id est civitas Solis)

42. et Selebin et Aialon et Iethela

43. et Elon et Thamna et Accaron

44. et Elthece et Gebbethon et Baalath

45. et Iud et Benebarach et Gethremmon

46. et Meiarcon et Areccon cum termino, qui respicit Ioppen.

47. Et terminus filiorum Dan effugit ab eis. Ascenderuntque filii Dan et pugnaverunt contra Lesem ceperuntque eam; et percusserunt in ore gladii ac possederunt et habitaverunt in ea, vocantes Lesemdan ex nomine Dan patris sui.

48. Haec est possessio tribus filiorum Dan per cognationes suas, urbes et viculi earum.

49. Cumque complessent terram sorte dividere singulis per tribus suas, dederunt filii Israel possessionem Iosue filio Nun in medio sui,

50. iuxta praeceptum Domini, urbem quam postulavit: Thamnathsare in monte Ephraim. Et aedificavit civitatem habitavitque in ea.

51. Hae sunt possessiones, quas sorte diviserunt Eleazar sacerdos et Iosue filius Nun et principes familiarum tribuum filiorum Israel in Silo coram Domino ad ostium tabernaculi conventus; compleveruntque partiri terram.



Livros sugeridos


“Seja paciente nas aflições que o Senhor lhe manda.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.