1. Haec autem sunt verba David novissima: “Dixit David filius Isai, dixit vir constitutus in alto, christus Dei Iacob, suavis psalta Israel.

2. Spiritus Domini locutus est per me, et sermo eius super linguam meam.

3. Locutus est Deus Israel, mihi dixit Petra Israel: “Dominator hominum iustus, dominator in timore Dei

4. est sicut lux aurorae, oriente sole, mane absque nubibus; de splendore post pluviam herba oritur de terra”.

5. Nonne sic est domus mea cum Deo? Quia pactum aeternum statuit mihi, dispositum in omnibus atque munitum. Cunctam enim salutem meam et omne desiderabile nonne faciet germinare?

6. Praevaricatores autem quasi spinae abiectae universi, quae non tolluntur manibus;

7. et si quis tangere voluerit eas, armabitur ferro et ligno lanceato, igneque succensae comburentur”.

8. Haec nomina fortium David: Iesbaal Hachamonites, princeps inter tres, ipse levavit hastam suam super octingentos, quos interfecit impetu uno.

9. Post hunc Eleazar filius Dodo Ahohites, inter tres fortes. Qui erat cum David in Aphesdommim, quando Philisthim congregati sunt illuc in proelium.

10. Cumque ascendissent viri Israel, ipse stetit et percussit Philisthaeos, donec deficeret manus eius et obrigesceret cum gladio; fecitque Dominus salutem magnam in die illa, et populus reversus est tantum ad spolia detrahenda.

11. Et post hunc Samma filius Age Ararites. Et congregati sunt Philisthim in Lehi; erat quippe ibi ager lente plenus. Cumque fugisset populus a facie Philisthim,

12. stetit ille in medio agri et tuitus est eum percussitque Philisthaeos, et fecit Dominus salutem magnam.

13. Et descenderunt tres de triginta et venerunt tempore messis ad David in speluncam Odollam; castra autem Philisthinorum erant posita in valle Raphaim.

14. Et David erat tunc in praesidio; porro statio Philisthinorum tunc erat in Bethlehem.

15. Desideravit igitur David et ait: “O si quis mihi daret potum aquae de cisterna, quae est in Bethlehem iuxta portam!”.

16. Irruperunt ergo tres fortes castra Philisthinorum et hauserunt aquam de cisterna Bethlehem, quae erat iuxta portam, et attulerunt ad David. At ille noluit bibere, sed libavit illam Domino

17. dicens: “Propitius mihi sit Dominus, ne faciam hoc. Num sanguinem hominum istorum, qui profecti sunt in animarum periculo, bibam?”. Noluit ergo bibere. Haec fecerunt tres robustissimi.

18. Abisai autem frater Ioab filius Sarviae princeps erat de triginta. Ipse est qui elevavit hastam suam contra trecentos, quos interfecit. Nominatus in triginta

19. et inter triginta nobilior eratque eorum princeps; sed usque ad tres primos non pervenerat.

20. Et Banaias filius Ioiadae vir fortissimus magnorum operum de Cabseel. Ipse percussit duos filios Ariel de Moab, et ipse descendit et percussit leonem in media cisterna in diebus nivis.

21. Ipse quoque interfecit virum Aegyptium, virum procerae staturae habentem in manu hastam; itaque cum descendisset ad eum cum baculo, vi extorsit hastam de manu Aegyptii et interfecit eum hasta sua.

22. Haec fecit Banaias filius Ioiadae, et ipse nominatus inter triginta fortissimos.

23. Erat autem nobilior inter triginta; verumtamen usque ad tres non pervenerat. Fecitque eum David sibi caput satellitum suorum.

24. Asael frater Ioab erat inter triginta. Elchanan filius Dodo de Bethlehem,

25. Samma de Harod, Elica de Harod,

26. Heles de Phalti, Hira filius Acces de Thecua,

27. Abiezer de Anathoth, Sobbochai de Husa,

28. Selmon Ahohites, Maharai Netophathites,

29. Heled filius Baana Netophathites, Ithai filius Ribai de Gabaa filiorum Beniamin,

30. Banaia Pharathonites, Heddai de torrentibus Gaas,

31. Abibaal Arbathites, Azmaveth de Bahurim,

32. Eliaba de Saalbon, Iasen de Gun,

33. Ionathan filius Samma de Arar, Ahiam filius Sarar Ararites.

34. Eliphalet filius Aasbai Maachathitae, Eliam filius Achitophel Gilonites,

35. Hesro de Carmel, Pharai de Arab,

36. Igal filius Nathan de Soba, Bani de Gad,

37. Selec de Ammon, Naharai Berothites armiger Ioab filii Sarviae,

38. Hira Iethrites, Gareb et ipse Iethrites,

39. Urias Hetthaeus. Omnes triginta septem.



Livros sugeridos


“Se quisermos colher é necessário não só semear, mas espalhar as sementes num bom campo. Quando as sementes se tornarem plantas, devemos cuidá-las para que as novas plantas não sejam sufocadas pelas ervas daninhas.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.