1. Profectique inde venimus in solitudinem per viam maris Ru bri, sicut mihi dixerat Dominus; et circuivimus montem Seir longo tempore.

2. Dixitque Dominus ad me:

3. “Sufficit vobis circuire montem istum; ite contra aquilonem.

4. Et populo praecipe dicens: Transibitis per terminos fratrum vestrorum filiorum Esau, qui habitant in Seir, et timebunt vos.

5. Cavete ergo diligenter, ne moveamini contra eos; neque enim dabo vobis de terra eorum, quantum potest unius pedis calcare vestigium, quia in possessionem Esau dedi montem Seir.

6. Cibos emetis ab eis pecunia et comedetis; etiam aquam emptam haurietis et bibetis.

7. Dominus Deus tuus benedixit tibi in omni opere manuum tuarum; novit iter tuum, quomodo transieris solitudinem hanc magnam per quadraginta annos habitans tecum Dominus Deus tuus, et nihil tibi defuit”.

8. Cumque transissemus fratres nostros filios Esau, qui habitabant in Seir, per viam Arabae de Ailath et de Asiongaber, vertimus nos et venimus per iter, quod ducit in desertum Moab.

9. Dixitque Dominus ad me: “Non pugnes contra Moabitas nec ineas adversus eos proelium; non enim dabo tibi quidquam de terra eorum, quia filiis Lot tradidi Ar in possessionem.

10. — Emim primi fuerunt habitatores eius, populus magnus et multus et tam excelsus ut Enacim;

11. ipsi quoque Raphaim reputabantur sicut Enacim; denique Moabitae appellant eos Emim.

12. In Seir autem prius habitaverunt Horim; quibus expulsis atque deletis, habitaverunt filii Esau pro eis, sicut fecit Israel in terra possessionis suae, quam dedit eis Dominus C.

13. Surgite ergo et transite torrentem Zared”. Et transivimus torrentem Zared.

14. Tempus autem, quo ambulavimus de Cadesbarne usque ad transitum torrentis Zared, triginta octo annorum fuit, donec consumeretur omnis generatio hominum bellatorum de castris, sicut iuraverat eis Dominus,

15. cuius manus fuit adversum eos, ut interirent de castrorum medio.

16. Postquam autem universi ceciderunt pugnatores de medio populi,

17. locutus est Dominus ad me dicens:

18. “Tu transibis hodie terminos Moab, urbem nomine Ar;

19. et accedens in vicina filiorum Ammon, cave, ne pugnes contra eos nec movearis ad proelium; non enim dabo tibi de terra filiorum Ammon, quia filiis Lot dedi eam in possessionem.

20. — Terra Raphaim reputata est et ipsa olim habitaverunt Raphaim in ea, quos Ammonitae vocant Zomzommim,

21. populus magnus et multus et procerae longitudinis sicut Enacim, quos delevit Dominus a facie eorum et fecit illos habitare pro eis,

22. sicut fecerat filiis Esau, qui habitant in Seir, delens Horim et terram eorum illis tradens, quam possident usque in praesens.

23. Hevaeos quoque, qui habitabant in villis usque Gazam, Caphtorim, qui egressi de Caphtor deleverunt eos et habitaverunt pro illis C.

24. Surgite! Proficiscimini et transite torrentem Arnon: ecce tradidi in manu tua Sehon regem Hesebon Amorraeum; et terram eius incipe possidere et committe adversus eum proelium.

25. Hodie incipiam mittere terrorem atque formidinem tuam in populos, qui habitant sub omni caelo, ut, audito nomine tuo, paveant et contremiscant coram te”.

26. Misi ergo nuntios de solitudine Cademoth ad Sehon regem Hesebon verbis pacificis dicens:

27. Transibo per terram tuam, publica gradiar via, non declinabo neque ad dexteram neque ad sinistram;

28. alimenta pretio vende mihi, ut vescar, aquam pecunia tribue mihi, et sic bibam; tantum est ut mihi concedas transitum,

29. sicut fecerunt mihi filii Esau, qui habitant in Seir, et Moabitae, qui morantur in Ar, donec veniam ad Iordanem et transeam in terram, quam Dominus Deus noster daturus est nobis.

30. Noluitque Sehon rex Hesebon dare nobis transitum, quia induraverat Dominus Deus tuus spiritum eius et obfirmaverat cor illius, ut traderetur in manus tuas, sicut est in praesenti die.

31. Dixitque Dominus ad me: “Ecce coepi tradere tibi Sehon et terram eius. Incipe possidere eam!”.

32. Egressusque est Sehon obviam nobis cum omni populo suo ad proelium in Iasa,

33. et tradidit eum Dominus Deus noster nobis; percussimusque eum cum filiis suis et omni populo suo.

34. Cunctasque urbes eius in tempore illo cepimus et percussimus anathemate singulas civitates cum viris ac mulieribus et parvulis; neminem reliquimus in eis superstitem,

35. absque iumentis, quae in partem venere praedantium, et spoliis urbium, quas cepimus.

36. Ab Aroer, quae est super ripam torrentis Arnon, et oppido, quod in valle situm est, usque Galaad non fuit civitas, quae nostras effugeret manus: omnia tradidit Dominus Deus noster nobis,

37. absque terra filiorum Ammon, ad quam non accessisti, cunctis, quae adiacent torrenti Iaboc, et urbibus montanis universisque locis, a quibus nos prohibuit Dominus Deus noster.



Livros sugeridos


“Que Nossa Senhora nos obtenha o amor à cruz, aos sofrimentos e às dores.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.