1. Tunc accedunt ad Iesum ab Hierosolymis pharisaei et scribae dicentes:

2. “Quare discipuli tui transgrediuntur traditionem seniorum? Non enim lavant manus suas, cum panem manducant”.

3. Ipse autem respondens ait illis: “Quare et vos transgredimini mandatum Dei propter traditionem vestram?

4. Nam Deus dixit: "Honora patrem tuum et matrem" et: "Qui maledixerit patri vel matri, morte moriatur".

5. Vos autem dicitis: “Quicumque dixerit patri vel matri: Munus est, quodcumque ex me profuerit,

6. non honorificabit patrem suum”; et irritum fecistis verbum Dei propter traditionem vestram.

7. Hypocritae! Bene prophetavit de vobis Isaias dicens:

8. "Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me;

9. sine causa autem colunt me docentes doctrinas mandata homi num"”.

10. Et convocata ad se turba, dixit eis: “Audite et intellegite:

11. Non quod intrat in os, coinquinat hominem; sed quod procedit ex ore, hoc coinquinat hominem!”.

12. Tunc accedentes discipuli dicunt ei: “Scis quia pharisaei, audito verbo, scandalizati sunt?”.

13. At ille respondens ait: “Omnis plantatio, quam non plantavit Pater meus caelestis, eradicabitur.

14. Sinite illos: caeci sunt, duces caecorum. Caecus autem si caeco ducatum praestet, ambo in foveam cadent”.

15. Respondens autem Petrus dixit ei: “Edissere nobis parabolam istam”.

16. At ille dixit: “Adhuc et vos sine intellectu estis?

17. Non intellegitis quia omne quod in os intrat, in ventrem vadit et in secessum emittitur?

18. Quae autem procedunt de ore, de corde exeunt, et ea coinquinant hominem.

19. De corde enim exeunt cogitationes malae, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemiae.

20. Haec sunt, quae coinquinant hominem; non lotis autem manibus manducare non coinquinat hominem”.

21. Et egressus inde Iesus, secessit in partes Tyri et Sidonis.

22. Et ecce mulier Chananaea a finibus illis egressa clamavit dicens: “Miserere mei, Domine, fili David! Filia mea male a daemonio vexatur”.

23. Qui non respondit ei verbum. Et accedentes discipuli eius rogabant eum dicentes: “Dimitte eam, quia clamat post nos”.

24. Ipse autem respondens ait: “Non sum missus nisi ad oves, quae perierunt domus Israel”.

25. At illa venit et adoravit eum dicens: “Domine, adiuva me!”.

26. Qui respondens ait: “Non est bonum sumere panem filiorum et mittere catellis”.

27. At illa dixit: “Etiam, Domine, nam et catelli edunt de micis, quae cadunt de mensa dominorum suorum”.

28. Tunc respondens Iesus ait illi: “O mulier, magna est fides tua! Fiat tibi, sicut vis”. Et sanata est filia illius ex illa hora.

29. Et cum transisset inde, Iesus venit secus mare Galilaeae et ascendens in montem sedebat ibi.

30. Et accesserunt ad eum turbae multae habentes secum claudos, caecos, debiles, mutos et alios multos et proiecerunt eos ad pedes eius, et curavit eos,

31. ita ut turba miraretur videntes mutos loquentes, debiles sanos et claudos ambulantes et caecos videntes. Et magnificabant Deum Israel.

32. Iesus autem convocatis discipulis suis dixit: “Misereor turbae, quia triduo iam perseverant mecum et non habent, quod manducent; et dimittere eos ieiunos nolo, ne forte deficiant in via”.

33. Et dicunt ei discipuli: “Unde nobis in deserto panes tantos, ut saturemus turbam tantam?”.

34. Et ait illis Iesus: “Quot panes habetis?”. At illi dixerunt: “Septem et paucos pisciculos”.

35. Et praecepit turbae, ut discumberet super terram;

36. et accipiens septem panes et pisces et gratias agens fregit et dedit discipulis, discipuli autem turbis.

37. Et comederunt omnes et saturati sunt; et, quod superfuit de fragmentis, tulerunt septem sportas plenas.

38. Erant autem, qui manducaverant, quattuor milia hominum extra mulieres et parvulos.

39. Et dimissis turbis, ascendit in naviculam et venit in fines Magadan.



Livros sugeridos


“Jesus vê, conhece e pesa todas as suas ações.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.