1. Erant autem appropinquan tes ei omnes publicani et pec catores, ut audirent illum.

2. Et murmurabant pharisaei et scribae dicentes: “Hic peccatores recipit et manducat cum illis”.

3. Et ait ad illos parabolam istam dicens:

4. “Quis ex vobis homo, qui habet centum oves et si perdiderit unam ex illis, nonne dimittit nonaginta novem in deserto et vadit ad illam, quae perierat, donec inveniat illam?

5. Et cum invenerit eam, imponit in umeros suos gaudens

6. et veniens domum convocat amicos et vicinos dicens illis: “Congratulamini mihi, quia inveni ovem meam, quae perierat”.

7. Dico vobis: Ita gaudium erit in caelo super uno peccatore paenitentiam agente quam super nonaginta novem iustis, qui non indigent paenitentia.

8. Aut quae mulier habens drachmas decem, si perdiderit drachmam unam, nonne accendit lucernam et everrit domum et quaerit diligenter, donec inveniat?

9. Et cum invenerit, convocat amicas et vicinas dicens: “Congratulamini mihi, quia inveni drachmam, quam perdideram”.

10. Ita dico vobis: Gaudium fit coram angelis Dei super uno peccatore paenitentiam agente”.

11. Ait autem: “Homo quidam habebat duos filios.

12. Et dixit adulescentior ex illis patri: “Pater, da mihi portionem substantiae, quae me contingit”. Et divisit illis substantiam.

13. Et non post multos dies, congregatis omnibus, adulescentior filius peregre profectus est in regionem longinquam et ibi dissipavit substantiam suam vivendo luxuriose.

14. Et postquam omnia consummasset, facta est fames valida in regione illa, et ipse coepit egere.

15. Et abiit et adhaesit uni civium regionis illius, et misit illum in villam suam, ut pasceret porcos;

16. et cupiebat saturari de siliquis, quas porci manducabant, et nemo illi dabat.

17. In se autem reversus dixit: “Quanti mercennarii patris mei abundant panibus, ego autem hic fame pereo.

18. Surgam et ibo ad patrem meum et dicam illi: Pater, peccavi in caelum et coram te

19. et iam non sum dignus vocari filius tuus; fac me sicut unum de mercennariis tuis”.

20. Et surgens venit ad patrem suum. Cum autem adhuc longe esset, vidit illum pater ipsius et misericordia motus est et accurrens cecidit supra collum eius et osculatus est illum.

21. Dixitque ei filius: “Pater, peccavi in caelum et coram te; iam non sum dignus vocari filius tuus”.

22. Dixit autem pater ad servos suos: “Cito proferte stolam primam et induite illum et date anulum in manum eius et calceamenta in pedes

23. et adducite vitulum saginatum, occidite et manducemus et epulemur,

24. quia hic filius meus mortuus erat et revixit, perierat et inventus est”. Et coeperunt epulari.

25. Erat autem filius eius senior in agro et, cum veniret et appropinquaret domui, audivit symphoniam et choros

26. et vocavit unum de servis et interrogavit quae haec essent.

27. Isque dixit illi: “Frater tuus venit, et occidit pater tuus vitulum saginatum, quia salvum illum recepit”.

28. Indignatus est autem et nolebat introire. Pater ergo illius egressus coepit rogare illum.

29. At ille respondens dixit patri suo: “Ecce tot annis servio tibi et numquam mandatum tuum praeterii, et numquam dedisti mihi haedum, ut cum amicis meis epularer;

30. sed postquam filius tuus hic, qui devoravit substantiam tuam cum meretricibus, venit, occidisti illi vitulum saginatum”.

31. At ipse dixit illi: “Fili, tu semper mecum es, et omnia mea tua sunt;

32. epulari autem et gaudere oportebat, quia frater tuus hic mortuus erat et revixit, perierat et inventus est””.



Livros sugeridos


“Deus ama quem segue o caminho da virtude.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.