1. Non turbetur cor vestrum. Creditis in Deum et in me credite.

2. In domo Patris mei mansiones multae sunt; si quo minus, dixissem vobis, quia vado parare vobis locum?

3. Et si abiero et praeparavero vobis locum, iterum venio et accipiam vos ad meipsum, ut, ubi sum ego, et vos sitis.

4. Et quo ego vado, scitis viam”.

5. Dicit ei Thomas: “Domine, nescimus quo vadis; quomodo possumus viam scire?”.

6. Dicit ei Iesus: “Ego sum via et veritas et vita; nemo venit ad Patrem nisi per me.

7. Si cognovistis me, et Patrem meum utique cognoscetis; et amodo cognoscitis eum et vidistis eum”.

8. Dicit ei Philippus: “Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis”.

9. Dicit ei Iesus: “Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovisti me, Philippe? Qui vidit me, vidit Patrem. Quomodo tu dicis: “Ostende nobis Patrem”?

10. Non credis quia ego in Patre, et Pater in me est? Verba, quae ego loquor vobis, a meipso non loquor; Pater autem in me manens facit opera sua.

11. Credite mihi quia ego in Patre, et Pater in me est; alioquin propter opera ipsa credite.

12. Amen, amen dico vobis: Qui credit in me, opera, quae ego facio, et ipse faciet et maiora horum faciet, quia ego ad Patrem vado.

13. Et quodcumque petieritis in nomine meo, hoc faciam, ut glorificetur Pater in Filio;

14. si quid petieritis me in nomine meo, ego faciam.

15. Si diligitis me, mandata mea servabitis;

16. et ego rogabo Patrem, et alium Paraclitum dabit vobis, ut maneat vobiscum in aeternum,

17. Spiritum veritatis, quem mundus non potest accipere, quia non videt eum nec cognoscit. Vos cognoscitis eum, quia apud vos manet; et in vobis erit.

18. Non relinquam vos orphanos; venio ad vos.

19. Adhuc modicum, et mundus me iam non videt; vos autem videtis me, quia ego vivo et vos vivetis.

20. In illo die vos cognoscetis quia ego sum in Patre meo, et vos in me, et ego in vobis.

21. Qui habet mandata mea et servat ea, ille est, qui diligit me; qui autem diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum et manifestabo ei meipsum”.

22. Dicit ei Iudas, non ille Iscariotes: “Domine, et quid factum est, quia nobis manifestaturus es teipsum et non mundo?”.

23. Respondit Iesus et dixit ei: “Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus et mansionem apud eum faciemus;

24. qui non diligit me, sermones meos non servat. Et sermo, quem auditis, non est meus, sed eius qui misit me, Patris.

25. Haec locutus sum vobis apud vos manens.

26. Paraclitus autem, Spiritus Sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia et suggeret vobis omnia, quae dixi vobis.

27. Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis; non quomodo mundus dat, ego do vobis. Non turbetur cor vestrum neque formidet.

28. Audistis quia ego dixi vobis: Vado et venio ad vos. Si diligeretis me, gauderetis quia vado ad Patrem, quia Pater maior me est.

29. Et nunc dixi vobis, priusquam fiat, ut, cum factum fuerit, credatis.

30. Iam non multa loquar vobiscum, venit enim princeps mundi et in me non habet quidquam;

31. sed, ut cognoscat mundus quia diligo Patrem, et sicut mandatum dedit mihi Pater, sic facio. Surgite, eamus hinc.



Livros sugeridos


“Há duas razões principais para se orar com muita satisfação: primeiro para render a Deus a honra e a glória que Lhe são devidas. Segundo, para falar com São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.