Encontrados 25 resultados para: vincula

  • sedit in forti arcus ejus et dissoluta sunt vincula brachiorum et manuum illius per manus potentis Jacob inde pastor egressus est lapis Israël (Liber Genesis 49, 24)

  • qui cum venisset ad locum Maxillæ et Philisthim vociferantes occurrissent ei inruit spiritus Domini in eum et sicut solent ad odorem ignis lina consumi ita vincula quibus ligatus erat dissipata sunt et soluta (Liber Iudicum 15, 14)

  • latentibus apud se insidiis et in cubiculo finem rei expectantibus clamavitque ad eum Philisthim super te Samson qui rupit vincula quomodo si rumpat quis filum de stuppæ tortum putamine cum odorem ignis acceperit et non est cognitum in quo esset fortitudo ejus (Liber Iudicum 16, 9)

  • quibus rursum Dalila vinxit eum et clamavit Philisthim super te Samson in cubiculo insidiis præparatis qui ita rupit vincula quasi fila telarum (Liber Iudicum 16, 12)

  • quis dimisit onagrum liberum et vincula ejus quis solvit (Liber Iob 39, 5)

  • disrumpamus vincula eorum et proiciamus a nobis jugum ipsorum (Liber Psalmorum 2, 3)

  • et eduxit eos de tenebris et umbra mortis et vincula eorum disrupit (Liber Psalmorum 106, 14)

  • o Domine quia ego servus tuus ego servus tuus et filius ancillæ tuæ disrupisti vincula mea (Liber Psalmorum 115, 7)

  • statim eam sequitur quasi bos ductus ad victimam et quasi agnus lasciviens et ignorans quod ad vincula stultus trahatur (Liber Proverbiorum 7, 22)

  • et inveni amariorem morte mulierem quæ laqueus venatorum est et sagena cor ejus vincula sunt manus illius qui placet Deo effugiet eam qui autem peccator est capietur ab illa (Liber Ecclesiastes 7, 27)

  • decor enim vitæ est in illa et vincula illius netura salutaris (Liber Ecclesiasticus 6, 31)

  • conpedes in pedibus stulto doctrina et quasi vincula manuum supra manum dexteram (Liber Ecclesiasticus 21, 22)


“Seja paciente e espere com confiança o tempo do Senhor”. São Padre Pio de Pietrelcina