Encontrados 14 resultados para: vellet

  • cumque venisset ad quendam locum et vellet in eo requiescere post solis occubitum tulit de lapidibus qui jacebant et subponens capiti suo dormivit in eodem loco (Liber Genesis 28, 11)

  • cumque clamaret omnis multitudo et lapidibus eos vellet opprimere apparuit gloria Domini super tectum fœderis cunctis filiis Israël (Liber Numeri 14, 10)

  • cernens asina angelum stantem in via evaginato gladio avertit se de itinere et ibat per agrum quam cum verberaret Balaam et vellet ad semitam reducere (Liber Numeri 22, 23)

  • cui respondit mulier si Dominus nos vellet occidere de manibus nostris holocaustum et libamenta non suscepisset nec ostendisset nobis hæc omnia neque ea quæ sunt ventura dixisset (Liber Iudicum 13, 23)

  • post aliquantum autem temporis cum dies triticeæ messis instarent venit Samson invisere volens uxorem suam et adtulit ei hedum de capris cumque cubiculum ejus solito vellet intrare prohibuit eum pater illius dicens (Liber Iudicum 15, 1)

  • factum est autem cum levare vellet Dominus Heliam per turbinem in cælum ibant Helias et Heliseus de Galgalis (Liber II Regum 2, 1)

  • et dedit ei potestatem quocumque vellet ire habens libertatem quæcumque facere voluisset (Liber Thobis 1, 14)

  • cumque verbis multis rogaret Raguhel Tobiam et ille eum nulla ratione vellet audire tradidit ei Sarram et dimidiam partem omnis substantiæ suæ in pueris et in puellis et in pecudibus et in camelis et in pecunia multa et salvum atque gaudentem dimisit eum a se (Liber Thobis 10, 10)

  • nec erat qui nolentes cogeret ad bibendum sed sic rex statuerat præponens mensis singulos de principibus suis ut sumeret unusquisque quod vellet (Liber Esther 1, 8)

  • cumque esset ingressus ait illi quid debet fieri viro quem rex honorare desiderat cogitans Aman in corde suo et reputans quod nullum alium rex nisi se vellet honorare (Liber Esther 6, 6)

  • Dositheus vero quidam de Bachenoris eques vir fortis Gorgiam tenebat et cum vellet illum capere vivum eques quidam de Thracibus inruit in eum umerumque ejus amputavit atque ita Gorgias effugit in Marisa (Liber II Maccabaeorum 12, 35)

  • innuebant autem patri ejus quem vellet vocari eum (Evangelium secundum Lucam 1, 62)


O maldito “eu” o mantém apegado à Terra e o impede de voar para Jesus. São Padre Pio de Pietrelcina