Encontrados 8 resultados para: vadas

  • surrexitque adulescens ut pergeret cum uxore sua et puero cui rursum locutus est socer considera quod dies ad occasum declivior sit et propinquet ad vesperum mane apud me etiam hodie et duc lætum diem et cras proficisceris ut vadas in domum tuam (Liber Iudicum 19, 9)

  • et ait Booz ad Ruth audi filia ne vadas ad colligendum in alterum agrum nec recedas ab hoc loco sed jungere puellis meis (Liber Ruth 2, 8)

  • hæc faciat Dominus Jonathan et hæc augeat si autem perseveraverit patris mei malitia adversum te revelabo aurem tuam et dimittam te ut vadas in pace et sit Dominus tecum sicut fuit cum patre meo (Liber I Samuelis 20, 13)

  • cumque impleveris dies tuos ut vadas ad patres tuos suscitabo semen tuum post te quod erit de filiis tuis et stabiliam regnum ejus (Liber I Paralipomenon 17, 11)

  • tamen obsecro ut adsumas tibi animalia sive servitia et vadas ad Gabelum in Rages Medorum reddasque ei chirografum suum et recipias ab eo pecuniam et roges eum venire ad nuptias meas (Liber Thobis 9, 3)

  • hæc enim dicit Dominus ne ingrediaris domum convivii neque vadas ad plangendum neque consoleris eos quia abstuli pacem meam a populo isto dicit Dominus misericordiam et miserationes (Liber Ieremiae 16, 5)

  • nunc ergo ecce solvi te hodie de catenis quæ sunt in manibus tuis si placet tibi ut venias mecum in Babylonem veni et ponam oculos meos super te si autem displicet tibi venire mecum in Babylonem reside ecce omnis terra in conspectu tuo quod elegeris et quo placuerit tibi ut vadas illuc perge (Liber Ieremiae 40, 4)

  • et mecum noli venire sed habita apud Godoliam filium Ahicam filii Saphan quem præposuit rex Babylonis civitatibus Judææ habita ergo cum eo in medio populi vel quocumque placuerit tibi ut vadas vade dedit quoque ei magister militiæ cibaria et munuscula et dimisit eum (Liber Ieremiae 40, 5)


“Enquanto tiver medo de ser infiel a Deus, você não será’. Deve-se ter medo quando o medo acaba!” São Padre Pio de Pietrelcina