Encontrados 59 resultados para: universo

  • conplevitque Deus die septimo opus suum quod fecerat et requievit die septimo ab universo opere quod patrarat (Liber Genesis 2, 2)

  • et aquæ prævaluerunt nimis super terram opertique sunt omnes montes excelsi sub universo cælo (Liber Genesis 7, 19)

  • cœperunt venire septem anni inopiæ quos prædixerat Joseph et in universo orbe fames prævaluit in cuncta autem terra Ægypti erat panis (Liber Genesis 41, 54)

  • omnis cibus quem comeditis si fusa fuerit super eum aqua inmundus erit et omne liquens quod bibitur de universo vase inmundum erit (Liber Leviticus 11, 34)

  • nullus hominum sit in tabernaculo quando pontifex ingreditur sanctuarium ut roget pro se et pro domo sua et pro universo cœtu Israël donec egrediatur (Liber Leviticus 16, 17)

  • præcipe universo populo ut separetur a tabernaculis Core et Dathan et Abiram (Liber Numeri 16, 24)

  • locutus est ergo Moses audiente universo cœtu Israël verba carminis hujus et ad finem usque conplevit (Liber Deuteronomii 31, 30)

  • et cunctam manum robustam magnaque mirabilia quæ fecit Moses coram universo Israël (Liber Deuteronomii 34, 12)

  • et ab occidentali urbis parte procedere sed et alia decem milia virorum de universo Israël habitatores urbis ad certamina provocabant ingravatumque est bellum contra filios Beniamin et non intellexerunt quod ex omni parte illis instaret interitus (Liber Iudicum 20, 34)

  • at ille majoribus natu et universo populo testes inquit vos estis hodie quod possederim omnia quæ fuerunt Helimelech et Chellion et Maalon tradente Nœmi (Liber Ruth 4, 9)

  • et mittebat eam in lebetem vel in caldariam aut in ollam sive in caccabum et omne quod levabat fuscinula tollebat sacerdos sibi sic faciebant universo Israheli venientium in Silo (Liber I Samuelis 2, 14)

  • Heli autem erat senex valde et audivit omnia quæ faciebant filii sui universo Israheli et quomodo dormiebant cum mulieribus quæ observabant ad ostium tabernaculi (Liber I Samuelis 2, 22)


“No juízo final daremos contas a Deus até de uma palavra inútil que tenhamos dito.” São Padre Pio de Pietrelcina