Encontrados 26 resultados para: turbam
non sequeris turbam ad faciendum malum nec in judicio plurimorum adquiesces sententiæ ut a vero devies (Liber Exodus 23, 2)
dixit ad turbam recedite a tabernaculis hominum impiorum et nolite tangere quæ ad eos pertinent ne involvamini in peccatis eorum (Liber Numeri 16, 26)
et exposuit illis magnitudinem divitiarum suarum filiorumque turbam et quanta eum gloria super omnes principes et servos suos rex elevasset (Liber Esther 5, 11)
et cum adhuc spiraret accensis animis surrexit cum et sanguis ejus magno fluxu deflueret saucius cursu turbam pertransiit (Liber II Maccabaeorum 14, 45)
et cum venisset Jesus in domum principis et vidisset tibicines et turbam tumultuantem (Evangelium secundum Matthaeum 9, 23)
et exiens vidit turbam multam et misertus est ejus et curavit languidos eorum (Evangelium secundum Matthaeum 14, 14)
et cum jussisset turbam discumbere supra fænum acceptis quinque panibus et duobus piscibus aspiciens in cælum benedixit et fregit et dedit discipulis panes discipuli autem turbis (Evangelium secundum Matthaeum 14, 19)
et dicunt ei discipuli unde ergo nobis in deserto panes tantos ut saturemus turbam tantam (Evangelium secundum Matthaeum 15, 33)
et cum venisset ad turbam accessit ad eum homo genibus provolutus ante eum dicens Domine miserere filii mei quia lunaticus est et male patitur nam sæpe cadit in ignem et crebro in aquam (Evangelium secundum Matthaeum 17, 14)
si autem dixerimus ex hominibus timemus turbam omnes enim habent Johannem sicut prophetam (Evangelium secundum Matthaeum 21, 26)
et dixit discipulis suis ut navicula sibi deserviret propter turbam ne conprimerent eum (Evangelium secundum Marcum 3, 9)
et dimittentes turbam adsumunt eum ita ut erat in navi et aliæ naves erant cum illo (Evangelium secundum Marcum 4, 36)