Encontrados 9 resultados para: testificatus

  • dixitque Moses ad Dominum non poterit vulgus ascendere in montem Sinai tu enim testificatus es et jussisti dicens pone terminos circa montem et sanctifica illum (Liber Exodus 19, 23)

  • et mittens vocavit eum dixitque illi nonne testificatus sum tibi per Dominum et prædixi tibi quacumque die egressus jeris huc et illuc scito te esse moriturum et respondisti mihi bonus sermo audivi (Liber I Regum 2, 42)

  • et testificatus est Dominus in Israël et in Juda per manum omnium prophetarum et videntum dicens revertimini a viis vestris pessimis et custodite præcepta mea et cærimonias juxta omnem legem quam præcepi patribus vestris et sicut misi ad vos in manu servorum meorum prophetarum (Liber II Regum 17, 13)

  • reges nostri principes nostri sacerdotes nostri et patres nostri non fecerunt legem tuam et non adtenderunt mandata tua et testimonia tua quæ testificatus es in eis (Liber Nehemiae 9, 34)

  • et dixistis quam ob causam quia Dominus testificatus est inter te et uxorem pubertatis tuæ quam tu despexisti et hæc particeps tua et uxor fœderis tui (Prophetia Malachiae 2, 14)

  • aliis etiam verbis pluribus testificatus est et exhortabatur eos dicens salvamini a generatione ista prava (Actus Apostolorum 2, 40)

  • sequenti autem nocte adsistens ei Dominus ait constans esto sicut enim testificatus es de me Hierusalem sic te oportet et Romæ testificari (Actus Apostolorum 23, 11)

  • si testimonium hominum accipimus testimonium Dei majus est quoniam hoc est testimonium Dei quod majus est quia testificatus est de Filio suo (Epistula I Ioannis 5, 9)

  • qui credit in Filio Dei habet testimonium Dei in se qui non credit Filio mendacem facit eum quoniam non credidit in testimonio quod testificatus est Deus de Filio suo (Epistula I Ioannis 5, 10)


“O temor e a confiança devem dar as mãos e proceder como irmãos. Se nos damos conta de que temos muito temor devemos recorrer à confiança. Se confiamos excessivamente devemos ter um pouco de temor”. São Padre Pio de Pietrelcina