Encontrados 8 resultados para: tace

  • cui responderunt tace et pone digitum super os tuum venique nobiscum ut habeamus te patrem et sacerdotem quid tibi melius est ut sis sacerdos in domo unius viri an in una tribu et familia in Israël (Liber Iudicum 18, 19)

  • dixit autem ei Absalom frater suus num Amnon frater tuus concubuit tecum sed nunc soror tace frater tuus est neque adfligas cor tuum pro re hac mansit itaque Thamar contabescens in domo Absalom fratris sui (Liber II Samuelis 13, 20)

  • cui dicebat Tobias tace et noli turbari sanus est filius noster satis fidelis est vir ille cum quo misimus eum (Liber Thobis 10, 6)

  • adtende Job et audi me et tace dum ego loquar (Liber Iob 33, 31)

  • quod si non habes audi me tace et docebo te sapientiam (Liber Iob 33, 33)

  • sede tace et intra in tenebras filia Chaldeorum quia non vocaberis ultra domina regnorum (Liber Isaiae 47, 5)

  • et respondebit finis est et dicet ei tace et non recorderis nominis Domini (Prophetia Amos 6, 11)

  • et exsurgens comminatus est vento et dixit mari tace obmutesce et cessavit ventus et facta est tranquillitas magna (Evangelium secundum Marcum 4, 39)


“Seja paciente nas aflições que o Senhor lhe manda.” São Padre Pio de Pietrelcina