Encontrados 36 resultados para: substantiam

  • adhuc enim et post dies septem ego pluam super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus et delebo omnem substantiam quam feci de superficie terræ (Liber Genesis 7, 4)

  • et delevit omnem substantiam quæ erat super terram ab homine usque ad pecus tam reptile quam volucres cæli et deleta sunt de terra remansit autem solus Nœ et qui cum eo erant in arca (Liber Genesis 7, 23)

  • tulitque Sarai uxorem suam et Loth filium fratris sui universamque substantiam quam possederant et animas quas fecerant in Haran et egressi sunt ut irent in terram Chanaan cumque venissent in eam (Liber Genesis 12, 5)

  • tulerunt autem omnem substantiam Sodomorum et Gomorræ et universa quæ ad cibum pertinent et abierunt (Liber Genesis 14, 11)

  • necnon et Loth et substantiam ejus filium fratris Abram qui habitabat in Sodomis (Liber Genesis 14, 12)

  • reduxitque omnem substantiam et Loth fratrem suum cum substantia illius mulieres quoque et populum (Liber Genesis 14, 16)

  • tulitque Deus substantiam patris vestri et dedit mihi (Liber Genesis 31, 9)

  • tulitque omnem substantiam et greges et quicquid in Mesopotamiam quæsierat pergens ad Isaac patrem suum in terram Chanaan (Liber Genesis 31, 18)

  • tulit autem Esau uxores suas et filios et filias et omnem animam domus suæ et substantiam et pecora et cuncta quæ habere poterat in terra Chanaan et abiit in alteram regionem recessitque a fratre suo Jacob (Liber Genesis 36, 6)

  • benedixitque Dominus domui Ægyptii propter Joseph et multiplicavit tam in ædibus quam in agris cunctam ejus substantiam (Liber Genesis 39, 5)

  • volueritque substantiam inter filios suos dividere non poterit filium dilectæ facere primogenitum et præferre filio odiosæ (Liber Deuteronomii 21, 16)

  • dixit autem Deus ad Salomonem quia hoc magis placuit cordi tuo et non postulasti divitias et substantiam et gloriam neque animas eorum qui te oderunt sed nec dies vitæ plurimos petisti autem sapientiam et scientiam ut judicare possis populum meum super quem constitui te regem (Liber II Paralipomenon 1, 11)


“Não se fixe voluntariamente naquilo que o inimigo da alma lhe apresenta.” São Padre Pio de Pietrelcina