Encontrados 21 resultados para: salvabit

  • hac ipsa quæ nunc est hora cras mittam ad te virum de terra Beniamin et ungues eum ducem super populum meum Israël et salvabit populum meum de manu Philisthinorum quia respexi populum meum venit enim clamor eorum ad me (Liber I Samuelis 9, 16)

  • dixeruntque ei servi sui ecce audivimus quod reges domus Israël clementes sint ponamus itaque saccos in lumbis nostris et funiculos in capitibus nostris et egrediamur ad regem Israël forsitan salvabit animas nostras (Liber I Regum 20, 31)

  • ipse castigavit nos propter iniquitates nostras et ipse salvabit nos propter misericordiam suam (Liber Thobis 13, 5)

  • igitur salvabit te de ore angusto latissime et non habentis fundamentum subter se requies autem mensæ tuæ erit plena pinguedine (Liber Iob 36, 16)

  • juxta est Dominus his qui tribulato sunt corde et humiles spiritu salvabit (Liber Psalmorum 33, 19)

  • et adiuvabit eos Dominus et liberabit eos et eruet eos a peccatoribus et salvabit eos quia speraverunt in eo (Liber Psalmorum 36, 40)

  • non enim in arcu meo sperabo et gladius meus non salvabit me (Liber Psalmorum 43, 7)

  • ego autem ad Deum clamavi et Dominus salvabit me (Liber Psalmorum 54, 17)

  • non est in hominis dicione prohibere spiritum nec habet potestatem in die mortis nec sinitur quiescere ingruente bello neque salvabit impietas impium (Liber Ecclesiastes 8, 8)

  • et dicet in die illa ecce Deus noster iste expectavimus eum et salvabit nos iste Dominus sustinuimus eum exultabimus et lætabimur in salutari ejus (Liber Isaiae 25, 9)

  • Dominus enim judex noster Dominus legifer noster Dominus rex noster ipse salvabit nos (Liber Isaiae 33, 22)

  • dicite pusillanimis confortamini nolite timere ecce Deus vester ultionem adducet retributionis Deus ipse veniet et salvabit vos (Liber Isaiae 35, 4)


“Deus sempre nos dá o que é melhor para nós.” São Padre Pio de Pietrelcina