Encontrados 7 resultados para: respicere

  • et eduxerunt eum posueruntque extra civitatem ibi locutus est ad eum salva animam tuam noli respicere post tergum nec stes in omni circa regione sed in monte salvum te fac ne et tu simul pereas (Liber Genesis 19, 17)

  • Anna vero sedebat secus viam in supercilio montis unde respicere poterat de longinquo (Liber Thobis 11, 5)

  • et agnoscent qui derelicti sunt quoniam nihil melius quam timor Dei et nihil dulcius quam respicere in mandatis Domini (Liber Ecclesiasticus 23, 37)

  • melius est enim ut filii tui te rogent quam te respicere in manus filiorum tuorum (Liber Ecclesiasticus 33, 22)

  • mundi sunt oculi tui ne videas malum et respicere ad iniquitatem non poteris quare non respicis super inique agentes et taces devorante impio justiorem se (Prophetia Habacuc 1, 13)

  • et ecce mulier quæ habebat spiritum infirmitatis annis decem et octo et erat inclinata nec omnino poterat sursum respicere (Evangelium secundum Lucam 13, 11)

  • et nemo poterat in cælo neque in terra neque subtus terram aperire librum neque respicere illum (Apocalypsis Ioannis 5, 3)


“Jesus está com você, e o Cireneu não deixa de ajudar-te a subir o Calvário.” São Padre Pio de Pietrelcina