Encontrados 63 resultados para: regionem

  • elevatis itaque Loth oculis vidit omnem circa regionem Jordanis quæ universa inrigabatur antequam subverteret Dominus Sodomam et Gomorram sicut paradisus Domini et sicut Ægyptus venientibus in Segor (Liber Genesis 13, 10)

  • elegitque sibi Loth regionem circa Jordanem et recessit ab oriente divisique sunt alterutrum a fratre suo (Liber Genesis 13, 11)

  • reversique sunt et venerunt ad fontem Mesfat ipsa est Cades et percusserunt omnem regionem Amalechitarum et Amorreum qui habitabat in Asasonthamar (Liber Genesis 14, 7)

  • et subvertit civitates has et omnem circa regionem universos habitatores urbium et cuncta terræ virentia (Liber Genesis 19, 25)

  • tulit autem Esau uxores suas et filios et filias et omnem animam domus suæ et substantiam et pecora et cuncta quæ habere poterat in terra Chanaan et abiit in alteram regionem recessitque a fratre suo Jacob (Liber Genesis 36, 6)

  • vastantes cunctas civitates illius uno tempore non fuit oppidum quod nos effugeret sexaginta urbes omnem regionem Argob regni Og in Basan (Liber Deuteronomii 3, 4)

  • reliquam autem partem Galaad et omnem Basan regni Og tradidi mediæ tribui Manasse omnem regionem Argob cuncta Basan vocatur terra gigantum (Liber Deuteronomii 3, 13)

  • Jair filius Manasse possedit omnem regionem Argob usque ad terminos Gesuri et Machathi vocavitque ex nomine suo Basan Avothiair id est villas Jair usque in præsentem diem (Liber Deuteronomii 3, 14)

  • quando obsederis civitatem multo tempore et munitionibus circumdederis ut expugnes eam non succides arbores de quibus vesci potest nec securibus per circuitum debes vastare regionem quoniam lignum est et non homo nec potest bellantium contra te augere numerum (Liber Deuteronomii 20, 19)

  • intrabimus ad securos in regionem latissimam tradetque nobis Dominus locum in quo nullius rei est penuria eorum quæ gignuntur in terra (Liber Iudicum 18, 10)

  • ipse vocabatur Helimelech uxor ejus Nœmi e duobus filiis alter Maalon et alter Chellion Ephrathei de Bethleem Juda ingressique regionem moabitidem morabantur ibi (Liber Ruth 1, 2)

  • ipse enim obtinebat omnem regionem quæ erat trans flumen quasi a Thapsa usque Gazam et cunctos reges illarum regionum et habebat pacem ex omni parte in circuitu (Liber I Regum 4, 24)


“Queira o dulcíssimo Jesus conservar-nos na Sua graça e dar-nos a felicidade de sermos admitidos, quando Ele quiser, no eterno convívio…” São Padre Pio de Pietrelcina