Encontrados 23 resultados para: percutiet

  • videbo eum sed non modo intuebor illum sed non prope orietur stella ex Jacob et consurget virga de Israël et percutiet duces Moab vastabitque omnes filios Seth (Liber Numeri 24, 17)

  • propinquus occisi homicidam interficiet statim ut adprehenderit eum percutiet (Liber Numeri 35, 19)

  • et percutiet Dominus Israël sicut moveri solet harundo in aqua et evellet Israël de terra bona hac quam dedit patribus eorum et ventilabit eos trans Flumen quia fecerunt sibi lucos ut inritarent Dominum (Liber I Regum 14, 15)

  • cui ait quia noluisti audire vocem Domini ecce recedes a me et percutiet te leo cumque paululum recessisset ab eo invenit eum leo atque percussit (Liber I Regum 20, 36)

  • ecce Dominus percutiet te plaga magna cum populo tuo et filiis et uxoribus tuis universaque substantia tua (Liber II Paralipomenon 21, 14)

  • propter hoc hæc dicit Dominus Deus exercituum noli timere populus meus habitator Sion ab Assur in virga percutiet te et baculum suum levabit super te in via Ægypti (Liber Isaiae 10, 24)

  • sed judicabit in justitia pauperes et arguet in æquitate pro mansuetis terræ et percutiet terram virga oris sui et spiritu labiorum suorum interficiet impium (Liber Isaiae 11, 4)

  • et desolabit Dominus linguam maris Ægypti et levabit manum suam super Flumen in fortitudine spiritus sui et percutiet eum in septem rivis ita ut transeant per eum calciati (Liber Isaiae 11, 15)

  • et percutiet Dominus Ægyptum plaga et sanabit eam et revertentur ad Dominum et placabitur eis et sanabit eos (Liber Isaiae 19, 22)

  • et erit in die illa percutiet Dominus ab alveo Fluminis usque ad torrentem Ægypti et vos congregabimini unus et unus filii Israël (Liber Isaiae 27, 12)

  • non esurient neque sitient et non percutiet eos æstus et sol quia miserator eorum reget eos et ad fontes aquarum portabit eos (Liber Isaiae 49, 10)

  • quia hæc dicit Dominus ecce ego dabo te in pavorem te et omnes amicos tuos et corruent gladio inimicorum suorum et oculi tui videbunt et omnem Judam dabo in manu regis Babylonis et traducet eos in Babylonem et percutiet eos gladio (Liber Ieremiae 20, 4)


“Seja modesto no olhar.” São Padre Pio de Pietrelcina