Encontrados 14 resultados para: orta

  • orta autem fame super terram post eam sterilitatem quæ acciderat in diebus Abraham abiit Isaac ad Abimelech regem Palestinorum in Gerara (Liber Genesis 26, 1)

  • qui cum viderit locum lepræ humiliorem carne reliqua et pilos versos in candorem contaminabit eum plaga enim lepræ orta est in ulcere (Liber Leviticus 13, 20)

  • considerabit eam sacerdos et ecce versa est in alborem et locus ejus reliqua cute humilior contaminabit eum quia plaga lepræ in cicatrice orta est (Liber Leviticus 13, 25)

  • et hoc sacerdos viderit condemnabit eum haut dubiæ lepræ quæ orta est in calvitio (Liber Leviticus 13, 43)

  • ecce autem in Ephraim orta seditio est nam transeuntes contra aquilonem dixerunt ad Jepthæ quare vadens ad pugnam contra filios Ammon vocare nos noluisti ut pergeremus tecum igitur incendimus domum tuam (Liber Iudicum 12, 1)

  • fames si orta fuerit in terra et pestilentia erugo et aurugo et lucusta et brucus et hostes vastatis regionibus portas obsederint civitatis omnisque plaga et infirmitas presserit (Liber II Paralipomenon 6, 28)

  • iratusque est Ozias et tenens in manu turibulum ut adoleret incensum minabatur sacerdotibus statimque orta est lepra in fronte ejus coram sacerdotibus in domo Domini super altare thymiamatis (Liber II Paralipomenon 26, 19)

  • veritas de terra orta est et justitia de cælo prospexit (Liber Psalmorum 84, 12)

  • lux orta est justo et rectis corde lætitia (Liber Psalmorum 96, 11)

  • populus qui ambulabat in tenebris vidit lucem magnam habitantibus in regione umbræ mortis lux orta est eis (Liber Isaiae 9, 2)

  • surge inluminare quia venit lumen tuum et gloria Domini super te orta est (Liber Isaiae 60, 1)

  • Hircus autem caprarum magnus factus est nimis cumque crevisset, fractum est cornu magnum, et orta sunt quattour cornua subter illud per quattuor ventos caëli. (Prophetia Danielis 8, 8)


“O santo silêncio nos permite ouvir mais claramente a voz de Deus”. São Padre Pio de Pietrelcina