Encontrados 11 resultados para: novam

  • sin autem novam rem fecerit Dominus ut aperiens terra os suum degluttiat eos et omnia quæ ad illos pertinent descenderintque viventes in infernum scietis quod blasphemaverint Dominum (Liber Numeri 16, 30)

  • duces quoque per singulas turmas audiente exercitu proclamabunt quis est homo qui ædificavit domum novam et non dedicavit eam vadat et revertatur in domum suam ne forte moriatur in bello et alius dedicet illam (Liber Deuteronomii 20, 5)

  • cum ædificaveris domum novam facies murum tecti per circuitum ne effundatur sanguis in domo tua et sis reus labente alio et in præceps ruente (Liber Deuteronomii 22, 8)

  • ut illi quidem concupiscentes escam propter ea quæ illis ostensa et missa sunt etiam a necessaria concupiscentia averterentur hi autem in brevi inopes facti novam gustaverunt escam (Liber Sapientiae 16, 3)

  • ut eam quæ deerat tormentis replerent punitionem et populus quidem tuus mirabiliter transiret illi autem novam mortem invenirent (Liber Sapientiae 19, 5)

  • novissime autem viderunt novam creaturam avium cum abducti concupiscentia postulaverunt escam epulationis (Liber Sapientiae 19, 11)

  • ecce enim ego creo cælos novos et terram novam et non erunt in memoria priora et non ascendent super cor (Liber Isaiae 65, 17)

  • quam initiavit nobis viam novam et viventem per velamen id est carnem suam (Epistula ad Hebraeos 10, 20)

  • novos vero cælos et novam terram et promissa ipsius expectamus in quibus justitia habitat (Epistula II Petri 3, 13)

  • et vidi cælum novum et terram novam primum enim cælum et prima terra abiit et mare jam non est (Apocalypsis Ioannis 21, 1)

  • et civitatem sanctam Hierusalem novam vidi descendentem de cælo a Deo paratam sicut sponsam ornatam viro suo (Apocalypsis Ioannis 21, 2)


“A natureza humana também quer a sua parte. Até Maria, Mãe de Jesus, que sabia que por meio de Sua morte a humanidade seria redimida, chorou e sofreu – e como sofreu!” São Padre Pio de Pietrelcina