Encontrados 15 resultados para: mercede

  • redeuntique ad vesperam de agro Jacob egressa est in occursum Lia et ad me inquit intrabis quia mercede conduxi te pro mandragoris filii mei dormivit cum ea nocte illa (Liber Genesis 30, 16)

  • si quando dixit variæ erunt mercedes tuæ pariebant omnes oves varios fetus quando vero e contrario ait alba quæque accipies pro mercede omnes greges alba pepererunt (Liber Genesis 31, 8)

  • quod si inpræsentiarum fuit dominus non restituet maxime si conductum venerat pro mercede operis sui (Liber Exodus 22, 15)

  • qui respondit eis hæc et hæc præstitit mihi Michas et me mercede conduxit ut sim ei sacerdos (Liber Iudicum 18, 4)

  • videntes autem filii Ammon quod iniuriam fecissent David miserunt et conduxerunt mercede Syrum Roob et Syrum Soba viginti milia peditum et a rege Maacha mille viros et ab Histob duodecim milia virorum (Liber II Samuelis 10, 6)

  • siquidem Dominus sonitum audiri fecerat in castris Syriæ curruum et equorum et exercitus plurimi dixeruntque ad invicem ecce mercede conduxit adversum nos rex Israël reges Hettheorum et Ægyptiorum et venerunt super nos (Liber II Regum 7, 6)

  • mercede quoque conduxit de Israël centum milia robustorum centum talentis argenti (Liber II Paralipomenon 25, 6)

  • sed perge nunc et inquire tibi aliquem fidelem virum qui eat tecum salva mercede sua dum adhuc vivo ut recipias ea (Liber Thobis 5, 4)

  • et cum epicinia agerent in Hierosolymis eos qui sacras januas incenderant id est Callistenen cum in quodam domicilio refugisset incenderunt digna ei mercede pro impietatibus suis reddita (Liber II Maccabaeorum 8, 33)

  • sed et cum mercede conduxerint nationes nunc congregabo eos et quiescent paulisper ab onere regis et principum (Prophetia Osee 8, 10)

  • principes ejus in muneribus judicabant et sacerdotes ejus in mercede docebant et prophetæ ejus in pecunia divinabant et super Dominum requiescebant dicentes numquid non Dominus in medio nostrum non venient super nos mala (Prophetia Michaeae 3, 11)

  • in eadem autem domo manete edentes et bibentes quæ apud illos sunt dignus enim est operarius mercede sua nolite transire de domo in domum (Evangelium secundum Lucam 10, 7)


“Faltar com a caridade¨¦ como ferir a pupila dos olhos de Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina