Encontrados 28 resultados para: magistratus

  • igitur David et magistratus exercitus secreverunt in ministerium filios Asaph et Heman et Idithun qui prophetarent in citharis et psalteriis et cymbalis secundum numerum suum dedicato sibi officio servientes (Liber I Paralipomenon 25, 1)

  • magistratus autem nesciebant quo abissem aut quid ego facerem sed et Judæis et sacerdotibus et optimatibus et magistratibus et reliquis qui faciebant opus usque ad id locorum nihil indicaveram (Liber Nehemiae 2, 16)

  • perspexi atque surrexi et ajo ad optimates et ad magistratus et ad reliquam partem vulgi nolite timere a facie eorum Domini magni et terribilis mementote et pugnate pro fratribus vestris filiis vestris et filiabus vestris uxoribus vestris et domibus (Liber Nehemiae 4, 14)

  • et dixi ad optimates et ad magistratus et ad reliquam partem vulgi opus grande est et latum et nos separati sumus in muro procul alter ab altero (Liber Nehemiae 4, 19)

  • cogitavitque cor meum mecum et increpui optimates et magistratus et dixi eis usurasne singuli a fratribus vestris exigatis et congregavi adversus eos contionem magnam (Liber Nehemiae 5, 7)

  • Judæi quoque et magistratus centum quinquaginta viri et qui veniebant ad nos de gentibus quæ in circuitu nostro sunt in mensa mea erant (Liber Nehemiae 5, 17)

  • dedit autem Deus in corde meo et congregavi optimates et magistratus et vulgum ut recenserem eos et inveni librum census eorum qui ascenderant primum et inventum est scriptum in eo (Liber Nehemiae 7, 5)

  • et egi causam adversus magistratus et dixi quare dereliquimus domum Dei et congregavi eos et feci stare in stationibus suis (Liber Nehemiae 13, 11)

  • tunc Holofernis vocavit duces et magistratus virtutis Assyriorum et dinumeravit viros in expeditione sicut præcepit ei rex centum viginti milia peditum pugnatorum et equites sagittarios duodecim milia (Liber Iudith 2, 7)

  • suscitavi ab aquilone et venit ab ortu solis vocabit nomen meum et adducet magistratus quasi lutum et velut plastes conculcans humum (Liber Isaiae 41, 25)

  • et conlidam in te pastorem et gregem ejus et conlidam in te agricolam et jugales ejus et conlidam in te duces et magistratus (Liber Ieremiae 51, 23)

  • sanctificate contra eam gentes reges Mediæ duces ejus et universos magistratus ejus cunctamque terram potestatis ejus (Liber Ieremiae 51, 28)


“Há duas razões principais para se orar com muita satisfação: primeiro para render a Deus a honra e a glória que Lhe são devidas. Segundo, para falar com São Padre Pio de Pietrelcina