Encontrados 21 resultados para: introire

  • ut custodiatis universa mandata illius quæ ego hodie præcipio vobis et possitis introire et possidere terram ad quam ingredimini (Liber Deuteronomii 11, 8)

  • Jonathan autem et Achimaas stabant juxta fontem Rogel abiit ancilla et nuntiavit eis et illi profecti sunt ut referrent ad regem David nuntium non enim poterant videri aut introire civitatem (Liber II Samuelis 17, 17)

  • Heliseus autem sedebat in domo sua et senes sedebant cum eo præmisit itaque virum et antequam veniret nuntius ille dixit ad senes numquid scitis quod miserit filius homicidæ hic ut præcidatur caput meum videte ergo cum venerit nuntius cludite ostium et non sinatis eum introire ecce enim sonitus pedum domini ejus post eum est (Liber II Regum 6, 32)

  • adsumpsitque centuriones et fortissimos viros ac principes populi et omne vulgus terræ et fecerunt descendere regem de domo Domini et introire per medium portæ superioris in domum regis et conlocaverunt eum in solio regali (Liber II Paralipomenon 23, 20)

  • in die autem illo lectum est in volumine Mosi audiente populo et inventum est scriptum in eo quod non debeat introire Ammanites et Moabites in ecclesiam Dei usque in æternum (Liber Nehemiae 13, 1)

  • tunc jussit eam introire ubi repositi erant thesauri ejus et jussit illic manere eam et constituit quid daretur illi de convivio suo (Liber Iudith 12, 1)

  • tunc introivit Bagao ad Judith et dixit non vereatur bona puella introire ad dominum meum ut honorificetur ante faciem ejus et manducet cum eo et bibat vinum in jucunditate (Liber Iudith 12, 12)

  • et cœpit Jona introire in civitatem itinere diei unius et clamavit et dixit adhuc quadraginta dies et Nineve subvertetur (Prophetia Ionae 3, 4)

  • at ille egressus cœpit prædicare et diffamare sermonem ita ut jam non posset manifeste in civitatem introire sed foris in desertis locis esse et conveniebant ad eum undique (Evangelium secundum Marcum 1, 45)

  • et si scandalizaverit te manus tua abscide illam bonum est tibi debilem introire in vitam quam duas manus habentem ire in gehennam in ignem inextinguibilem (Evangelium secundum Marcum 9, 42)

  • et si pes tuus te scandalizat amputa illum bonum est tibi claudum introire in vitam æternam quam duos pedes habentem mitti in gehennam ignis inextinguibilis (Evangelium secundum Marcum 9, 44)

  • quod si oculus tuus scandalizat te eice eum bonum est tibi luscum introire in regnum Dei quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis (Evangelium secundum Marcum 9, 46)


“No juízo final daremos contas a Deus até de uma palavra inútil que tenhamos dito.” São Padre Pio de Pietrelcina