Encontrados 18 resultados para: foveam

  • jam nunc scitote quod Dominus Deus vester non eas deleat ante faciem vestram sed sint vobis in foveam ac laqueum et offendiculum ex latere vestro et sudes in oculis vestris donec vos auferat atque disperdat de terra hac optima quam tradidit vobis (Liber Iosue 23, 13)

  • et tulerunt Absalom et projecerunt eum in saltu in foveam grandem et conportaverunt super eum acervum lapidum magnum nimis omnis autem Israël fugit in tabernacula sua (Liber II Samuelis 18, 17)

  • absconde eos in pulvere simul et facies eorum demerge in foveam (Liber Iob 40, 8)

  • lacum aperuit et effodit eum et incidet in foveam quam fecit (Liber Psalmorum 7, 16)

  • laqueum paraverunt pedibus meis et incurvaverunt animam meam foderunt ante faciem meam foveam et inciderunt in eam diapsalma (Liber Psalmorum 56, 7)

  • qui fodit foveam incidet in eam et qui volvit lapidem revertetur ad eum (Liber Proverbiorum 26, 27)

  • qui fodit foveam incidet in eam et qui dissipat sepem mordebit eum coluber (Liber Ecclesiastes 10, 8)

  • hæc venditum justum non dereliquit sed a peccatoribus liberavit illum descendit cum illo in foveam (Liber Sapientiae 10, 13)

  • in labiis suis indulcat inimicus et in corde suo insidiatur ut subvertat te in foveam (Liber Ecclesiasticus 12, 15)

  • et qui foveam fodit in illam decidet et qui statuit lapidem proximo offendet in eo et qui laqueum alio peribit in illo (Liber Ecclesiasticus 27, 29)

  • et erit qui fugerit a voce formidinis cadet in foveam et qui se explicuerit de fovea tenebitur laqueo quia cataractæ de excelsis apertæ sunt et concutientur fundamenta terræ (Liber Isaiae 24, 18)

  • ibi habuit foveam ericius et enutrivit catulos et circumfodit et fovit in umbra ejus illuc congregati sunt milvi alter ad alterum (Liber Isaiae 34, 15)


“Comunguemos com santo temor e com grande amor.” São Padre Pio de Pietrelcina