Encontrados 22 resultados para: fortitudinis
dixitque Josue ad domum Joseph Ephraim et Manasse populus multus es et magnæ fortitudinis non habebis sortem unam (Liber Iosue 17, 17)
confortentur manus vestræ et estote filii fortitudinis licet enim mortuus sit dominus vester Saul tamen me unxit domus Juda regem sibi (Liber II Samuelis 2, 7)
universique regni ejus et fortitudinis et temporum quæ transierunt sub eo sive in Israël sive in cunctis regnis terrarum (Liber I Paralipomenon 29, 30)
nunc igitur consurge Domine Deus in requiem tuam tu et arca fortitudinis tuæ sacerdotes tui Domine Deus induantur salute et sancti tui lætentur in bonis (Liber II Paralipomenon 6, 41)
venit Assur ex montibus ab aquilone in multitudine fortitudinis suæ cujus multitudo obturavit torrentes et equi eorum cooperuerunt valles (Liber Iudith 16, 5)
qui præcipit nivi ut descendat in terram et hiemis pluviis et imbri fortitudinis suæ (Liber Iob 37, 6)
quia factus es spes mea turris fortitudinis a facie inimici (Liber Psalmorum 60, 4)
et iste quidem hoc modo vita decessit non solum juvenibus sed et universæ genti memoriam mortis suæ ad exemplum virtutis et fortitudinis derelinquens (Liber II Maccabaeorum 6, 31)
substantia divitis urbs fortitudinis ejus pavor pauperum egestas eorum (Liber Proverbiorum 10, 15)
in timore Domini fiducia fortitudinis et filiis ejus erit spes (Liber Proverbiorum 14, 26)
et erunt tibi conpedes in protectionem fortitudinis et bases virtutis et torques illius in stolam gloriæ (Liber Ecclesiasticus 6, 30)
et requiescet super eum spiritus Domini spiritus sapientiæ et intellectus spiritus consilii et fortitudinis spiritus scientiæ et pietatis (Liber Isaiae 11, 2)