Encontrados 12 resultados para: exultavit

  • exultavit cor meum in Domino exaltatum est cornu meum in Domino dilatatum est os meum super inimicos meos quia lætata sum in salutari tuo (Liber I Samuelis 2, 1)

  • Mardocheus autem de palatio et de conspectu regis egrediens fulgebat vestibus regiis hyacinthinis videlicet et ærinis coronam auream portans capite et amictus pallio serico atque purpureo omnisque civitas exultavit atque lætata est (Liber Esther 8, 15)

  • propter hoc lætatum est cor meum et exultavit lingua mea insuper et caro mea requiescet in spe (Liber Psalmorum 15, 9)

  • in sole posuit tabernaculum suum et ipse tamquam sponsus procedens de thalamo suo exultavit ut gigans ad currendam viam suam (Liber Psalmorum 18, 6)

  • concupiscit et defecit anima mea in atria Domini cor meum et caro mea exultavit in Deum vivum (Liber Psalmorum 83, 3)

  • conquievit et siluit omnis terra gavisa est et exultavit (Liber Isaiae 14, 7)

  • et factum est ut audivit salutationem Mariæ Elisabeth exultavit infans in utero ejus et repleta est Spiritu Sancto Elisabeth (Evangelium secundum Lucam 1, 41)

  • ecce enim ut facta est vox salutationis tuæ in auribus meis exultavit in gaudio infans in utero meo (Evangelium secundum Lucam 1, 44)

  • et exultavit spiritus meus in Deo salutari meo (Evangelium secundum Lucam 1, 47)

  • in ipsa hora exultavit Spiritu Sancto et dixit confiteor tibi Pater Domine cæli et terræ quod abscondisti hæc a sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis etiam Pater quia sic placuit ante te (Evangelium secundum Lucam 10, 21)

  • Abraham pater vester exultavit ut videret diem meum et vidit et gavisus est (Evangelium secundum Ioannem 8, 56)

  • propter hoc lætatum est cor meum et exultavit lingua mea insuper et caro mea requiescet in spe (Actus Apostolorum 2, 26)


“Um dia você verá surgir o infalível triunfo da justiça Divina sobre a injustiça humana”. São Padre Pio de Pietrelcina