Encontrados 9 resultados para: ergone

  • dixitque populus ad Saul ergone Jonathan morietur qui fecit salutem hanc magnam in Israël hoc nefas est vivit Dominus si ceciderit capillus de capite ejus in terram quia cum Deo operatus est hodie liberavit ergo populus Jonathan ut non moreretur (Liber I Samuelis 14, 45)

  • et ait David quid mihi et vobis filii Sarviæ cur efficimini mihi hodie in Satan ergone hodie interficietur vir in Israël an ignoro hodie me factum regem super Israël (Liber II Samuelis 19, 22)

  • ergone putandum est quod vere Deus habitet super terram si enim cælum et cæli cælorum te capere non possunt quanto magis domus hæc quam ædificavi (Liber I Regum 8, 27)

  • ergone credibile est ut habitet Deus cum hominibus super terram si cælum et cæli cælorum non te capiunt quanto magis domus ista quam ædificavi (Liber II Paralipomenon 6, 18)

  • et dixi heu heu heu Domine Deus ergone decepisti populum istum et Hierusalem dicens pax erit vobis et ecce pervenit gladius usque ad animam (Liber Ieremiae 4, 10)

  • RES vide Domine et considera quem vindemiaveris ita ergone comedent mulieres fructum suum parvulos ad mensuram palmæ si occidetur in sanctuario Domini sacerdos et propheta (Lamentationes 2, 20)

  • et cæde conpleta remansi ego ruique super faciem meam et clamans ajo heu heu heu Domine Deus ergone disperdes omnes reliquias Israël effundens furorem tuum super Hierusalem (Prophetia Ezechielis 9, 8)

  • dic hæc dicit Dominus Deus ergone prosperabitur nonne radices ejus evellet et fructum ejus distringet et siccabit omnes palmites germinis ejus et arescet et non in brachio grandi neque in populo multo ut evelleret eam radicitus (Prophetia Ezechielis 17, 9)

  • ecce plantata est ergone prosperabitur nonne cum tetigerit eam ventus urens siccabitur et in areis germinis sui arescet (Prophetia Ezechielis 17, 10)


“Submeter-se não significa ser escravo, mas ser livre para receber santos conselhos.” São Padre Pio de Pietrelcina