Encontrados 31 resultados para: ducit

  • eo tempore Isaac deambulabat per viam quæ ducit ad puteum cujus nomen est Viventis et videntis habitabat enim in terra australi (Liber Genesis 24, 62)

  • egressus inde venit verno tempore ad terram quæ ducit Efratham in qua cum parturiret Raël (Liber Genesis 35, 16)

  • mortua est ergo Raël et sepulta in via quæ ducit Efratham hæc est Bethleem (Liber Genesis 35, 19)

  • quæ depositis viduitatis vestibus adsumpsit theristrum et mutato habitu sedit in bivio itineris quod ducit Thamnam eo quod crevisset Sela et non eum accepisset maritum (Liber Genesis 38, 14)

  • profecti sunt autem et de monte Or per viam quæ ducit ad mare Rubrum ut circumirent terram Edom et tædere cœpit populum itineris ac laboris (Liber Numeri 21, 4)

  • profectique inde venimus in solitudinem quæ ducit ad mare Rubrum sicut mihi dixerat Dominus et circumivimus montem Seir longo tempore (Liber Deuteronomii 2, 1)

  • cumque transissemus fratres nostros filios Esau qui habitabant in Seir per viam campestrem de Helath et de Asiongaber venimus ad iter quod ducit in desertum Moab (Liber Deuteronomii 2, 8)

  • hii autem qui missi fuerant secuti sunt eos per viam quæ ducit ad vadum Jordanis illisque egressis statim porta clausa est (Liber Iosue 2, 7)

  • et a solitudine usque ad mare Cheneroth contra orientem et usque ad mare Deserti quod est mare Salsissimum ad orientalem plagam per viam quæ ducit Bethesimoth et ab australi parte quæ subiacent Asedothphasga (Liber Iosue 12, 3)

  • fuitque terminus eorum ab Arœr quæ sita est in ripa torrentis Arnon et in valle ejusdem torrentis media universam planitiem quæ ducit Medaba (Liber Iosue 13, 16)

  • ibant autem in directum vaccæ per viam quæ ducit Bethsames et itinere uno gradiebantur pergentes et mugientes et non declinabant neque ad dextram neque ad sinistram sed et satrapæ Philisthinorum sequebantur usque ad terminos Bethsames (Liber I Samuelis 6, 12)

  • et interrupta est civitas et omnes viri bellatores nocte fugerunt per viam portæ quæ est inter duplicem murum ad hortum regis porro Chaldei obsidebant in circuitu civitatem fugit itaque per viam quæ ducit ad campestria solitudinis (Liber II Regum 25, 4)


“Seja perseverante nas orações e nas santas leituras.” São Padre Pio de Pietrelcina