Encontrados 635 resultados para: domum

  • et nuntiaverunt principes Pharaoni et laudaverunt eam apud illum et sublata est mulier in domum Pharaonis (Liber Genesis 12, 15)

  • flagellavit autem Dominus Pharaonem plagis maximis et domum ejus propter Sarai uxorem Abram (Liber Genesis 12, 17)

  • et dixit obsecro domini declinate in domum pueri vestri et manete ibi lavate pedes vestros et mane proficiscimini in viam vestram qui dixerunt minime sed in platea manebimus (Liber Genesis 19, 2)

  • conpulit illos oppido ut deverterent ad eum ingressisque domum illius fecit convivium coxit azyma et comederunt (Liber Genesis 19, 3)

  • prius autem quam irent cubitum viri civitatis vallaverunt domum a puero usque ad senem omnis populus simul (Liber Genesis 19, 4)

  • dicens benedictus Dominus Deus domini mei Abraham qui non abstulit misericordiam et veritatem suam a domino meo et recto me itinere perduxit in domum fratris domini mei (Liber Genesis 24, 27)

  • cucurrit itaque puella et nuntiavit in domum matris suæ omnia quæ audierat (Liber Genesis 24, 28)

  • dixitque ad eum ingredere benedicte Domini cur foris stas præparavi domum et locum camelis (Liber Genesis 24, 31)

  • sed ad domum patris mei perges et de cognatione mea accipies uxorem filio meo (Liber Genesis 24, 38)

  • sed vade et proficiscere in Mesopotamiam Syriæ ad domum Bathuel patrem matris tuæ et accipe tibi inde uxorem de filiabus Laban avunculi tui (Liber Genesis 28, 2)

  • reversusque fuero prospere ad domum patris mei erit mihi Dominus in Deum (Liber Genesis 28, 21)

  • qui cum audisset venisse Jacob filium sororis suæ cucurrit obviam conplexusque eum et in oscula ruens duxit in domum suam auditis autem causis itineris (Liber Genesis 29, 13)


“Nossa Senhora recebeu pela inefável bondade de Jesus a força de suportar até o fim as provações do seu amor. Que você também possa encontrar a força de perseverar com o Senhor até o Calvário!” São Padre Pio de Pietrelcina