Encontrados 8 resultados para: debes

  • hoc solum cave ne sanguinem comedas sanguis enim eorum pro anima est et idcirco non debes animam comedere cum carnibus (Liber Deuteronomii 12, 23)

  • quando obsederis civitatem multo tempore et munitionibus circumdederis ut expugnes eam non succides arbores de quibus vesci potest nec securibus per circuitum debes vastare regionem quoniam lignum est et non homo nec potest bellantium contra te augere numerum (Liber Deuteronomii 20, 19)

  • cui dixit Booz quando emeris agrum de manu mulieris Ruth quoque Moabitidem quæ uxor defuncti fuit debes accipere ut suscites nomen propinqui tui in hereditate sua (Liber Ruth 4, 5)

  • memor enim esse debes quæ et quanta pericula passa sit propter te in utero suo (Liber Thobis 4, 4)

  • egressus autem servus ille invenit unum de conservis suis qui debebat ei centum denarios et tenens suffocabat eum dicens redde quod debes (Evangelium secundum Matthaeum 18, 28)

  • convocatis itaque singulis debitoribus domini sui dicebat primo quantum debes domino meo (Evangelium secundum Lucam 16, 5)

  • deinde alio dixit tu vero quantum debes qui ait centum choros tritici ait illi accipe litteras tuas et scribe octoginta (Evangelium secundum Lucam 16, 7)

  • ego Paulus scripsi mea manu ego reddam ut non dicam tibi quod et te ipsum mihi debes (Epistulam ad Philemonem 1, 19)


“Quando ofendemos a justiça de Deus, apelamos à Sua misericórdia. Mas se ofendemos a Sua misericórdia, a quem podemos apelar? Ofender o Pai que nos ama e insultar quem nos auxilia é um pecado pelo qual seremos severamente julgados.” São Padre Pio de Pietrelcina