Encontrados 17 resultados para: creaturæ
Deus cælorum creator aquarum et dominus totius creaturæ exaudi me miseram deprecantem et de tua misericordia præsumentem (Liber Iudith 9, 17)
et sapientia tua constituisti hominem ut dominetur creaturæ quæ a te facta est (Liber Sapientiae 9, 2)
a magnitudine enim speciei et creaturæ cognoscibiliter poterit horum creator videri (Liber Sapientiae 13, 5)
propter hoc et idolis nationum non erit respectus quoniam creaturæ Dei in odium factæ sunt et in temptationem animis hominum et in muscipulum pedibus insipientium (Liber Sapientiae 14, 11)
si crediderit ei hereditabit illam et erunt in confirmatione creaturæ illorum (Liber Ecclesiasticus 4, 17)
da testimonium quia ab initio creaturæ tuæ sunt et suscita precationes quas locuti sunt in nomine tuo prophetæ priores (Liber Ecclesiasticus 36, 17)
ab initio autem creaturæ masculum et feminam fecit eos Deus (Evangelium secundum Marcum 10, 6)
erunt enim dies illi tribulationes tales quales non fuerunt ab initio creaturæ quam condidit Deus usque nunc neque fient (Evangelium secundum Marcum 13, 19)
et dixit eis euntes in mundum universum prædicate evangelium omni creaturæ (Evangelium secundum Marcum 16, 15)
qui commutaverunt veritatem Dei in mendacio et coluerunt et servierunt creaturæ potius quam creatori qui est benedictus in sæcula amen (Epistula ad Romanos 1, 25)
nam expectatio creaturæ revelationem filiorum Dei expectat (Epistula ad Romanos 8, 19)
qui est imago Dei invisibilis primogenitus omnis creaturæ (Epistula ad Colossenses 1, 15)