Encontrados 32 resultados para: ceteri

  • quibus egressis inruerunt super occisos ceteri filii Jacob et depopulati sunt urbem in ultionem stupri (Liber Genesis 34, 27)

  • si consueta hominum morte interierint et visitaverit eos plaga qua et ceteri visitari solent non misit me Dominus (Liber Numeri 16, 29)

  • partem ciborum eandem accipiet quam et ceteri excepto eo quod in urbe sua ex paterna ei successione debetur (Liber Deuteronomii 18, 8)

  • ut audientes ceteri timorem habeant et nequaquam talia audeant facere (Liber Deuteronomii 19, 20)

  • cumque sevisset Israël ascendebat Madian et Amalech et ceteri orientalium nationum (Liber Iudicum 6, 3)

  • cui respondit Samson si septem nervicis funibus necdum siccis et adhuc humentibus ligatus fuero infirmus ero ut ceteri homines (Liber Iudicum 16, 7)

  • tunc aperiens veritatem rei dixit ad eam ferrum numquam ascendit super caput meum quia nazareus id est consecratus Deo sum de utero matris meæ si rasum fuerit caput meum recedet a me fortitudo mea et deficiam eroque ut ceteri homines (Liber Iudicum 16, 17)

  • et ceteri de gentibus quas transtulit Asennaphar magnus et gloriosus et habitare eas fecit in civitatibus Samariæ et in reliquis regionibus trans Flumen in pace (Liber Esdrae 4, 10)

  • factum est autem cum audisset Sanaballat et Tobia et Gosem Arabs et ceteri inimici nostri quod ædificassem ego murum et non esset in ipso residua interruptio usque ad tempus autem illud valvas non posueram in portis (Liber Nehemiae 6, 1)

  • responderuntque ei Zares uxor ejus et ceteri amici jube parari excelsam trabem habentem altitudinem quinquaginta cubitos et dic mane regi ut adpendatur super eam Mardocheus et sic ibis cum rege lætus ad convivium placuit ei consilium et jussit excelsam parari crucem (Liber Esther 5, 14)

  • et collegerunt exercitum et percusserunt peccatores in ira sua et viros iniquos in indignatione sua et ceteri fugerunt ad nationes ut evaderent (Liber I Maccabaeorum 2, 44)

  • sic percute exercitum istum in conspectu nostro hodie et sciant ceteri quia male locutus est super sancta tua et judica illum secundum malitiam illius (Liber I Maccabaeorum 7, 42)


“Devo fazer somente a vontade de Deus e, se lhe agrado, o restante não conta.” São Padre Pio de Pietrelcina