Encontrados 26 resultados para: ascendere

  • fecitque ascendere super currum suum secundum clamante præcone ut omnes coram eo genuflecterent et præpositum esse scirent universæ terræ Ægypti (Liber Genesis 41, 43)

  • quibus transactis locutus est fratribus suis post mortem meam Deus visitabit vos et ascendere faciet de terra ista ad terram quam juravit Abraham Isaac et Jacob (Liber Genesis 50, 23)

  • dixitque Moses ad Dominum non poterit vulgus ascendere in montem Sinai tu enim testificatus es et jussisti dicens pone terminos circa montem et sanctifica illum (Liber Exodus 19, 23)

  • alii vero qui fuerant cum eo dicebant nequaquam ad hunc populum valemus ascendere quia fortior nobis est (Liber Numeri 13, 32)

  • et ecce mane primo surgentes ascenderunt verticem montis atque dixerunt parati sumus ascendere ad locum de quo Dominus locutus est quia peccavimus (Liber Numeri 14, 40)

  • nolite ascendere non enim est Dominus vobiscum ne corruatis coram inimicis vestris (Liber Numeri 14, 42)

  • quare nos fecistis ascendere de Ægypto et adduxistis in locum istum pessimum qui seri non potest qui nec ficum gignit nec vineas nec mala granata insuper et aquam non habet ad bibendum (Liber Numeri 20, 5)

  • et accessistis ad me omnes atque dixistis mittamus viros qui considerent terram et renuntient per quod iter debeamus ascendere et ad quas pergere civitates (Liber Deuteronomii 1, 22)

  • et noluistis ascendere sed increduli ad sermonem Domini Dei nostri (Liber Deuteronomii 1, 26)

  • ait mihi Dominus dic ad eos nolite ascendere neque pugnetis non enim sum vobiscum ne cadatis coram inimicis vestris (Liber Deuteronomii 1, 42)

  • ipsa autem fecit ascendere viros in solarium domus suæ operuitque eos lini stipula quæ ibi erat (Liber Iosue 2, 6)

  • et excogitato consilio fecit duos vitulos aureos et dixit eis nolite ultra ascendere Hierusalem ecce dii tui Israël qui eduxerunt te de terra Ægypti (Liber I Regum 12, 28)


“Os talentos de que fala o Evangelho são os cinco sentidos, a inteligência e a vontade. Quem tem mais talentos, tem maior dever de usá-los para o bem dos outros.” São Padre Pio de Pietrelcina