Encontrados 63 resultados para: animo

  • et recordaberis cuncti itineris per quod adduxit te Dominus Deus tuus quadraginta annis per desertum ut adfligeret te atque temptaret et nota fierent quæ in tuo animo versabantur utrum custodires mandata illius an non (Liber Deuteronomii 8, 2)

  • sin autem postea non sederit animo tuo dimittes eam liberam nec vendere poteris pecunia nec opprimere per potentiam quia humiliasti eam (Liber Deuteronomii 21, 14)

  • congregati sunt pariter ut pugnarent contra Josue et Israël uno animo eademque sententia (Liber Iosue 9, 2)

  • fortissimus Deus Dominus fortissimus Deus Dominus ipse novit et Israël simul intelleget si prævaricationis animo hoc altare construximus non custodiat nos sed puniat in præsenti (Liber Iosue 22, 22)

  • en ego hodie ingrediar viam universæ terræ et toto animo cognoscetis quod de omnibus verbis quæ se Dominus præstaturum nobis esse pollicitus est unum non præterierit in cassum (Liber Iosue 23, 14)

  • dixitque Philisthim super te Samson qui de somno consurgens dixit in animo suo egrediar sicut ante feci et me excutiam nesciens quod Dominus recessisset ab eo (Liber Iudicum 16, 20)

  • dixeruntque ei filii Dan cave ne ultra loquaris ad nos et veniant ad te viri animo concitati et ipse cum omni domo tua pereas (Liber Iudicum 18, 25)

  • videns ergo Nœmi quod obstinato Ruth animo decrevisset secum pergere adversari noluit nec ultra ad suos reditum persuadere (Liber Ruth 1, 18)

  • cum esset amaro animo oravit Dominum flens largiter (Liber I Samuelis 1, 10)

  • dixitque ei armiger suus fac omnia quæ placent animo tuo perge quo cupis ero tecum ubicumque volueris (Liber I Samuelis 14, 7)

  • et convenerunt ad eum omnes qui erant in angustia constituti et oppressi ære alieno et amaro animo et factus est eorum princeps fueruntque cum eo quasi quadringenti viri (Liber I Samuelis 22, 2)

  • et rursum intulit Husai tu nosti patrem tuum et viros qui cum eo sunt esse fortissimos et amaro animo veluti si ursa raptis catulis in saltu sæviat sed et pater tuus vir bellator est nec morabitur cum populo (Liber II Samuelis 17, 8)


“Deus é servido apenas quando é servido de acordo com a Sua vontade.” São Padre Pio de Pietrelcina