Encontrados 12 resultados para: anathema

  • exaudivitque Dominus preces Israël et tradidit Chananeum quem ille interfecit subversis urbibus ejus et vocavit nomen loci illius Horma id est anathema (Liber Numeri 21, 3)

  • nec inferes quippiam ex idolo in domum tuam ne fias anathema sicut et illud est quasi spurcitiam detestaberis et velut inquinamentum ac sordes abominationi habebis quia anathema est (Liber Deuteronomii 7, 26)

  • sitque civitas hæc anathema et omnia quæ in ea sunt Domino sola Raab meretrix vivat cum universis qui cum ea in domo sunt abscondit enim nuntios quos direximus (Liber Iosue 6, 17)

  • surge sanctifica populum et dic eis sanctificamini in crastinum hæc enim dicit Dominus Deus Israël anathema in medio tui est Israël non poteris stare coram hostibus tuis donec deleatur ex te qui hoc contaminatus est scelere (Liber Iosue 7, 13)

  • abiit autem Judas cum Symeone fratre suo et percusserunt simul Chananeum qui habitabat in Sephath et interfecerunt eum vocatumque est nomen urbis Horma id est anathema (Liber Iudicum 1, 17)

  • porro Judith universa vasa bellica Holofernis quæ dedit illi populus et conopeum quod ipsa sustulerat in anathema oblivionis (Liber Iudith 16, 23)

  • et habitabunt in ea et anathema non erit amplius sed sedebit Hierusalem secura (Prophetia Zachariae 14, 11)

  • optabam enim ipse ego anathema esse a Christo pro fratribus meis qui sunt cognati mei secundum carnem (Epistula ad Romanos 9, 3)

  • ideo notum vobis facio quod nemo in Spiritu Dei loquens dicit anathema Jesu et nemo potest dicere Dominus Jesus nisi in Spiritu Sancto (Epistula I ad Corinthios 12, 3)

  • si quis non amat Dominum Jesum Christum sit anathema maranatha (Epistula I ad Corinthios 16, 22)

  • sed licet nos aut angelus de cælo evangelizet vobis præterquam quod evangelizavimus vobis anathema sit (Epistula ad Galatas 1, 8)

  • sicut prædiximus et nunc iterum dico si quis vobis evangelizaverit præter id quod accepistis anathema sit (Epistula ad Galatas 1, 9)


“Não se desencoraje se você precisa trabalhar muito para colher pouco. Se você pensasse em quanto uma só alma custou a Jesus, você nunca reclamaria!” São Padre Pio de Pietrelcina